Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Poznaniensi et Lubucensi episcopis ac decano ecclesie Magdeburgensis.
Ad compescendos conatus nepharios perversorum, qui dei timore postposito manus reprobas
et rapaces ad personas et bona
Sane licet dudum per sacros canones salubriter ordinatum fuerit, quod omnes illi,
qui
Romanos et alios christianos pro negotiatione et aliis honestis causis navigio vectos
aut
capere vel rebus suis spoliare presumerent, et
Quare pro parte dictorum civium opidanorum et incolarum fuit nobis humiliter supplicatum, ut in premissis eis omnibusque aliis civitates opida et villas predicta navigio petentibus in veniendo et recedendo super hoc oportune providere dignaremur.
Nos igitur discretioni vestre mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum, per vos vel alios eisdem civibus opidanis habitatoribus incolis et aliis predictis in premissis de oportune defensionis auxilio auctoritate apostolica assistentes, non permittatis eos per archiepiscopos episcopos et alios prelatos necnon duces principes comites barones nobiles milites et alias seculares potestates, cuiuscunque status extiterint, in premissis seu contra easdem constitutiones canonicas et civiles indebite molestari aut in personis et bonis hujusmodi damnificari, ipsasque constitutiones faciatis eadem auctoritate inviolabiliter perpetuo observari, transgressores et violatores ac contemptores earundem constitutionum excommunicatos nuntietis et per alios nuntiari faciatis in ecclesiis et locis publicis, de quibus vobis visum fuerit expedire, quousque damna passis et aliis, quorum interest, satisfecerint competenter et absolutionis beneficium ab hujusmodi excommunicationis sententia meruerint obtinere, necnon omnia alia faciatis, que in premissis fuerint quomodolibet oportuna, contradictores quoslibet et rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione etc. invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis.
Ceterum, si forsan predictorum hujusmodi scelerum patratorum eaque fieri mandantium ipsisque dantium in illis per se vel alios directe vel indirecte publice vel occulte auxilium consilium vel favorem presentia pro monitionibus et requisitionibus de ipsis faciendis eis secure vel comode haberi nequiret, nos vobis monitiones et requisitiones hujusmodi ac citationes quaslibet per edicta publica in locis affigenda publicis, de quibus sit verisimilis conjectura, quod ad notitiam citatorum et monitorum hujusmodi pervenire valeant, faciendi plenam concedimus tenore presentium potestatem, et volumus, quod monitiones requisitiones et citationes hujusmodi perinde ipsos citatos requisitos et monitos artent, ac si eis facte et insinuate presentialiter et personaliter extitissent, non obstantibus tam Bonifacii pape VIII, in quibus cavetur, ne aliquis extra suam civitatem et diocesim nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad judicium evocetur, seu quod judices a sede deputati predicta extra civitatem et diocesim, in quibus deputati fuerunt, contra quoscunque procedere sive aliis vices suas committere aut aliquos ultra unam dietam a fine diocesis eorundem trahere non presumant, ac de duabus dietis in concilio generali quam aliis quibuscunque constitutionibus a predecessoribus nostris tam de judicibus delegatis quam personis ultra certum numerum ad judicium non trahendis aut alias editis, que vestre possent in hac parte jurisdictioni atque potestati ejusque libero exercitio quomodolibet obviare ...
Datum Constantie 15. kal. martii anno 5.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.