forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Johannes (episcopus servus servorum dei) nobili viro Avoni Lunge militi Ottoniensis diocesis et nobili mulieri Mariame ejus uxori salutem (et apostolicam benedictionem)

Sincere (devotionis affectus quem ad nos et Romanam geris ecclesiam non indigne meretur ut petitionibus tuis illis presertim quas ex devotionis fervore prodire conspicimus quantum cum deo possumus favorabiliter annuamus ♦ Hinc est quod nos tuis devotis supplicationibus inclinati ut liceat tibi habere altare portabile cum debita reverencia et honore super quo in locis ad hoc congruentibus et honestis possis per proprium vel alium sacerdotem ydoneum missam et alia divina officia sine juris alieni prejudicio in tua presencia facere celebrari devotioni tue tenore presentium indulgemus ♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum)

Datum Constantie 2. kal. martii anno 5 ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.