Pave Johannes 23. giver Flora, enke efter væbneren Mogens Båd, tilladelse til at vælge
en skriftefader, der kan meddele hende fuld syndsforladelse én gang i hendes liv foruden
i hendes dødsøjeblik.
A: Tabt
Aa: Rom, Archivio Segreto Vaticano, Reg. Lat. 161 fol. 294v.
Påskrift: Franciscus. XX. de Agello.
Tryk: APD II 245 nr. 1215
Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Johannes (episcopus servus servorum dei) nobili mulieri Floore relicte nobilis viri Magni
Bootes armigeri Slesvicensis diocesis
salutem (et apostolicam benedictionem). ♦
Provenit (ex tue devotionis/ affectu/ quo nos et Romanam ecclesiam revereris/ ut
petitiones tuas illas presertim que anime tue salutem respiciunt/ ad exauditionis
gratiam admittamus. ♦ Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati/ ut confessor
tuus quem duxeris eligendum/ omnium peccatorum tuorum de quibus corde contritus et
ore
confessus fueris/ semel tamen in mortis articulo eam plenam remissionem quam Romani
pontifices consueverunt interdum per speciale privilegium personis aliquibus
impertiri/ tibi quatinus claves ecclesie se extendunt/ et gratum in oculis divine
maiestatis extiterit/ auctoritate apostolica concedere ualeat/ devotioni tue tenore
presentium indulgemus/ sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri
satisfactio impendenda/ eam tibi per te si supervixeris/ vel per heredes tuos si tunc
forte transieris faciendam injungat/ quam tu vel illi facere teneamini ut prefertur.
♦
Et ne quod absit propter hujusmodi gratiam reddaris proclivior ad illicita imposterum
committenda/ volumus quod si ex confidentia remissionis hujusmodi aliqua forte
committeres/ quo ad illa predicta remissio tibi nullatenus suffragetur. ♦ Nulli ergo
omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere vel
ei
ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem
omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit
incursurum) ♦
Datum Constantie 5. id. martii anno 5.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde
tekster.