Tekst efter A.
Sigismundus dei gracia Romanorum rex . semper augustus / ac Hungarie Dalmacie Croacie Rame . Seruie . Gallicie . Lodomerie . Cumanie / Bulgarieque rex marchioque Brandemburgensis necnon Bohemie et Lucemburgensis heres notum facimus tenore presencium quibus expedit universis . ad perpetuam rei memoriam // ♦
Post mundi machinam providencia divina firmatam . et primordialem materiam nature
melioris condicionis officio in rerum effigies distributam / qui facienda previderat
facta considerans / et considerata commendans a globo circuli lunaris inferius /
Ne tamen in totum / quod ante formaverat / tam ruinose / tam subito divina clemencia deformaret / et ne hominis forma destructa sequeretur perconsequens destruccio ceterorum dum carerent subiecta proposito / et ipsorum comoditas ullius usibus non serviret / ex amborum semine terram mortalibus fecundavit / ipsamque subiecit eisdem / qui paterni discriminis / non ignari / sed in ipsos a patribus transgressionis vicio propagato / inter se invicem seve odia conceperunt / rerumque dominia . jure naturali communia distinxerunt / et homo / quem deus rectum et simplicem procreavit inmisceri se questionibus non ambegit ♦
Sicque ipsarum rerum necessitate cogente / nec minus divine provisionis instinctu principes gencium sunt creati / per quos posset licentia scelerum coherceri / qui vite / necisque arbitri gentibus / qualem quisque fortunam / statumque haberet / velud executores quodammodo divine sentencie stabilirent / de quorum manibus ut villicacionis sibi commisse et perfecte valerent reddere racionem . pacem quoque populis / eisdemque pacificatis justiciam ministrando / que velud due sorores se invicem amplexantur proposse conservent / ♦
Nos itaque quos ad imperii Romani fastigia / et aliorum regnorum insignia sola divine potencie dextera insufficientibus meritis sublimavit / volentes duplicata talenta nobis credita reddere deo vivo in reverenciam Ihesu Cristi / a quo cuncta bona . procedunt colendo . justiciam / et jura tuendo . precessorum nostrorum divinorum imperatorum / et regum Romanorum / laudabilibus vestigiis inherere cupientes / et declaracione nostra / gwerrarum dispendia / et anfractus questionum mactare cupientes / claritatem justicie providimus publice denotandam. ♦
Dudum equidem nonnulli divi imperatores Romani circumspeccione provida . / et providencia
circumspecta /
Item si vasallus infra annum et diem investituram feodi a domino vel ab heredibus ejusdem domini feodi non pecierit / vel domino feodi requirente ab hujusmodi vasallo juramentum fidelitatis / et tercio communitus illud non prestiterit / aut aliquam felloniam / contra tenorem juramenti / fidelitatis fecerit / perdit feodum et revertitur ad dominum . et presertim / si vasallus contra dominum feodi commiserit crimen lese majestatis / ♦
Amisso igitur feodo / per vasallum in casibus supradictis / aut aliquo eorundem /
bonisque feodalibus juxta dicta decreta et statuta ad dominum feodi reversis incole
et inhabitatores terrarum vasalli et bonorum feodalium predictorum de jure et dictamine
recte racionis /
Cum itaque pro parte serenissimi principis / Erici / regnorum Dacie Swecie . Norvegie Sclauorum / Gottorumque regis / et ducis Pomeranie / fratris et awnculi nostri carissimi / coram celsitudine nostra
propositum extiterit / in publica audiencia . et manifeste deductum . quod ducatus Sleswicensis ab eodem fratre
Volens igitur prefatus serenissimus princeps frater et awnculus noster carissimus / ut dominus feodi predicti ducatus / non de facto / sed via juris / et regia juxta leges municipales predicti regni sui Dacie que eciam statutis imperialibus supradictis sunt conformes / contra illicitos detentores predicti ducatus Sleswicensis procedere vocatis / ad hoc vocandis / et servatis de jure servandis idem ducatus Sleswicensis / sepedicto serenissimo principi . fratri et awnculo nostro carissimo / ex premissis justis et racionabilibus causis extitit judicialiter adjudicatus prout in literis et instrumentis publicis desuper confectis / et coram celsitudine nostra productis / plenius est expressum. ♦
Nos igitur in solio throni Cesarei plenitudine potestatis assumpta / tunc laudabiliter ea utimur cum inspectis diligenter circumstanciis variis / personarum / rerum / locorum / et temporum emergentibus . opportunitatis articulis utiliter providemus / legibus profecto . et observanciis / municipalibus predictis / justis / et equis / racionabilibus et honestis potissime statutis et decretis autenticis : divorum imperatorum Romanorum superius expressis et denotatis clare concrepantibus favere cupientes / et earundem effectum promouere presentis scripti nostri epigramate et sanccione / inquantum digne possumus / ac juris et recte racionis / dictant ordo / et auctoritas ♦
Significamus declarando / et declaramus significando / quibus expedit / quod universi
et singuli incole / et inhabitatores dicti ducatus Sleswicensis / sic ut prefertur
adjudicati / virtute adjudicacionis premisse / eatenus / quatenus rite processum censetur
/ prefato regi ut prelibatur / tenentur et debent : ut domino feodi . de jure / et
racione justicie amministrate intendere per omnia et parere /. honore ipsorum semper
salvo in premissis / perinde sicud antea . vasallo / qui a iure suo cecidisse dinoscitur
/ et feodum perdidisse paruisse / et obtemporasse noscuntur / et debuerunt / eidemque
regi domino feodi de omnibus juribus feodalibus ad ipsum propterea rursum . rite transfusis
et reversis actualiter respondere / nec propterea obieccio / et nota aliqua / in judiciis
vel extra judicia possit contra ipsos aliquatenus assumi per quempiam legittime
Datum Constancie prouincie Moguntine anno domini millesimo quadringentesimo quintodecimo / quartodecimo die mensis junii
. regnorum nostrorum anno, Hungarie etc. vicesimonono Romanorum eleccionis quinto
:.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.