Tekst efter Aa.
Omnibus presens scriptum cernentibus . Ascerus Olavi curatus ecclesie Blistorp eternam in domino salutem . ♦
Spiritu sancto inspirante considerans novissima mea nichil que stabile manere sub
sole nisi quod in pias causas et viris religiosis divino servicio mancipatis ad
salutem impenditur animarum . noverint
Ob hujusmodi itaque premisse curie mee collacionis beneficium predicti venerabiles domini et viri religiosi me omnium bonorum spiritualium participem efficiunt que per eos die ac nocte divina clementia dignabitur operari nichilominus tamen tali eciam adjecta condicione quod sepedicti domini seu eorum successores michi quatuor talenta annone duo in siligine et duo in ordeo et unum modium butiri . ad placitum meum singulis quibus supervixero annis infra festum purificacionis exsolvere teneantur / ♦
In cujus rei testimonium sigilla discretorum virorum . videlicet domini
Johannis Bundonis curati ecclesie Weyby . et
Laurentii Mathie armigeri una cum meo
Datum anno domini mo . cdo . xv . ipso die beate Marie Magdalene . ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.