forrige næste

Tekst efter A.

Omnibus presens scriptum cernentibus Chanutus Andree de Suaneholm armiger salutem in domino sempiternam ♦

Notum facio universis presentibus et futuris me viro discreto latoripresencium Petro Feling armigero in centum marchis argenti bone monete legalis et dative cum qua mercator satisfacere potest mercatori teneri et esse veraciter obligatum pro quibus centum marchis argenti predicto Petro Fæling omnia bona mea in Jørlunde provincie Jørlunde et duas meas curias in Sundbylille et unam meam curiam pronunc desolatam in Schinchelsø provincie prefate cum omnibus eorundem bonorum et curiarum pertinenciis agris pratis silvis piscaturis et pascuis humidis et siccis nullis exceptis impignero per presentes ♦ Tali condicione quod prefatus Petrus Fæling predicta bona et curias ad dies suos et ad dies dilecte consortis sue Ciczæ libere possideat et ab ipsis per me vel per meos heredes nullomodo redimantur ♦ Insuper ipsis Petro Feling et consorte sua Ciczæ defunctis prenominata bona et curie de predictorum Petri Feling et consortis sue Ciczæ heredibus per me vel per meos heredes festo sancti Martini post decessum predictorum . Petri Feling et consortis sue Ciczæ proximo pro predictis centum marchis argenti libere redimantur et illud festum sancti Martini habeatur omni anno pro termino . redempcionis curiarum et bonorum predictorum ♦

Verum eciam prefatus Petrus Feling et heredes sui pensiones fructus et redditus omnesque soluciones de predictis bonis et curiis sublevent annuatum in sortem capitalis pecunie minime computandos donec predicta bona et curie ab ipsis per me vel per meos heredes predicto festo sancti Martini ut premittitur pro predictis centum marchis argenti redimantur ♦

Ceterum quocumque anno predicta bona et curie redempta fuerint extunc omnes pensiones fructus et redditus et omnes alie soluciones summam capitalis pecunie consequantur ♦

Insuper obligo me et meos heredes ad liberandum et disbrigandum predictis Petro Feling et suis heredibus predicta bona et curias secundum leges terre ab impeticione quorumcumque ♦

Quodsi predicta bona et curie ipsis secundum leges terre evicta fuerint extunc predictus Petrus Feling et sui heredes indempnes per me vel per meos heredes conserventur ♦

In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis nobilium virorum Erici Aggessøn de Suedhningæ Petri Laurenci<i> de Fieletsløff et Alberti Hemmingi de Kindby armigerorum presentibus est appensum ♦

Datum anno domini mocdodecimo sexto die sancti Mathie apostoli ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.