forrige næste

Tekst efter Aa.

Omnibus presens scriptum cernentibus Katherina Knutzdatter relicta Nicholai Laurissen. de Wodeschogh quondam armigeri salutem in domino sempiternam. ♦

Notum facio universis presentibus et futuris quod matura animi deliberatione ad sustentationem monasterii ordinis sancti salvatoris in Dacia fundandi, ad laudem et honorem dei, matris ejus intemerate Marie, et beate Birgitte necnon salutem vivorum et remedium omnium animarum fidelium, et presertim dilecti conjugis mei Nicholai predicti, progenitorum suorum atque meorum do libere assigno atque scoto curiam meam in villa Øøm in parochia Arnyngæ et provincia Arnyngehæret Lalandie sitam in qua Esbernus Kool presentialiter residet cum omnibus et singulis suis pertinentiis quocunque censeantur nomine, ubicunque locorum sitis, nullis penitus demptis per hec scripta perpetuo possidendam, que quidem curia michi justo hereditatis titulo post mortem filii mei Laurentii Nielssun existit legaliter advoluta. ♦

Renuncio preterea omni juri dominio et proprietati que mihi vel heredibus meis futuris perpetuo temporibus in predicta curia competere poterint, hec omnia predicto fundando monasterio presentibus integre conferens et assignans, mihi et predictis heredibus meis nil juris dominii et proprietatis reservans vel retinens in eadem. ♦

Obligo etiam me et predictos heredes meos predictam curiam cum omnibus suis pertinentiis supradictis predicto fundando monasterio liberare appropriare et disbrigare a quorumcunque impetitione secundum legum terre exigentiam sub refusione omnis dampni quod dicto fundando inde quovis modo oriri poterit monasterio, si quod absit ista curia sibi juste evicta fuerit bona fide. ♦

In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis nobilium et discretorum virorum videlicet dominorum Andree Jacobi, Hemmingi Kabeld, Jacobi Lwngæ militum, Nicholai Wensterman, Stighoti Porsæ, Hinrici Jeipssun armigerorum, et Jacobi Danielis presbiteri presentibus est appensum. ♦

Datum Schemminge, anno domini m. cd. xvi. quinta feria proxima ante festum ascensionis ejusdem. ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.