Tekst efter A.
Omnibus presens scriptum cernentibus Andreas Jenssøn dictus Brwn in Næwestebølæ . salutem in domino sempiternam ♦
Noverint universi presentes et futuri quod recognosco me exibitoripresencium venerabili domino domino Johanni Fynssøn preposito in Asnæs in viginti marchis Lubicensibus in bonis denariis et dativis in Feonia et terra Langlandie pro pleno currentibus ex justo debito teneri et esse veraciter obligatum sibi vel suis heredibus per me aut meos heredes . pro quibus siquidem xxti marchis Lubicensibus sibi curiam meam in Pæderstorp sitam in parochia Lywngelsæ in qua Andreas Pætherssøn pronunc residet / cum omnibus et singulis ejusdem curie adjacenciis nil (!) exceptis impignero per presentes tali condicione quod predictus dominus Johannes Fynssøn fructus proventus et omnes redditus de eadem curia percipiat / et sublevet annuatim in sortem principalis debiti minime computandos / donec ab ipso vel a . suis heredibus per me aut / meos heredes dicta curia legaliter redimatur ♦
Insuper obligo me meos et (!) heredes antedicto domino Johanni Fynssøn et ipsius heredibus eandem curiam appropriare et penitus liberare per presentes ab impeticione quorumcumque prout exigunt leges terre et requirunt ♦
Eciam in quocumque anno terminus redempcionis dicte curie evenerit / per festum beati Michaelis archangeli et tunc in eodem anno ut in aliis precedentibus omnes redditus prenotate curie principale debitum consequatur / ♦
Extunc astringo me et heredes meos ipsum vel ipsius heredes in tribus placitis Nørreherret in duobus ante festum sancti Johannis baptiste et in uno placito postea proxime subsequenti precautos veraciter observare / ♦
In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis discretorum videlicet domini Jone Most / curati ecclesie Bøstorpæ Nicolai Jacobi in Nedhergard et Ketilli Jacobi de curia Fæbekchæ armigerorum presentibus est appensum ♦
Datum anno domini mo cdo sedecimo in profesto beati Olavi regis et martiris gloriosi ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.