Udtog efter A. Dommen udeladt, se separat dokument (1416. 14. juni).
Nos Boecius Aruciensis Petrus Rypensis dei gratia ecclesiarum episcopi . Algotus Magni . Benedictus Nicolai . Iwarus Nicolai / Sweno Stwre / Kanutus Odzssøn / Nicolaus Gøstafssøn et Benedictus Steenssøn milites constare volumus universis tam posterorum quam modernorum / quod sub anno domini mcd sextodecimo sexta feria infra octavas nativitatis beate virginis . in civitate Flensborgensi / quandam litteram imperialem pendenti sigillo majestatis Cesaree . illustrissimi principis domini / domini Sigismundi dei gratia Romanorum rege semper augusti et Ungarie regis etiam / sigillatam / non rasam / non abolitam / nec in aliqua sui parte vitiatam coram nobis legi fecimus / cujus littere tenor sequitur et est talis . ♦
Sigismundus dei gratia ... DD 1415. 14. jun., nr. 14150614001 ... coronatus vero primo. ♦
Nos igitur prenominati sigilla nostra presentibus fecimus apponi in pendenti in omnem evidentiam premissorum . ♦
datum anno / loco et die superius notatis
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.