Tekst efter Aa.
Universis Christi fidelibus presentes litteras visuris seu audituris, nos
Ericus dei gratia Dacie
Svecie
Norvegie
Sclavorum
Gotorumque rex et dux
Christus loquitur. Ego sum qui Abrahe precepi immolare filium suum Ysaac, non quia non prescivi obedientie sue bonum sed quia volui ut voluntas sua bona etiam futuris ad imitandum simile ostenderetur, sic ego nunc a principe terre edificari volo unum monasterium in honorem matris mee, ideo ut peccata regni minuantur, peto ad ejusdem monasterii perfectionem auxilium a communitate non sicut indigens quia omnium sum dominus sed ut promptitudo voluntatis eorum etiam aliis innotescat propterea omnis ad annos discretionis perveniens qui in virginitate perseverare proponit, sive vir sive femina tribuat unum denarium monete currentis, similiter qui in viduitate est, qui vero in conjugio est tribuat pro se et uxore sua duos denarios ad edificationem monasterii matris mee, qui vero filios et filias habent et perseveraverint ad annos discretionis scilicet .xvi. annos pro unoquoque solvant unum denarium ut in eis caritas et obedientie fructus augeatur, ♦
Nos itaque prefati Ericus rex et Petrus archiepiscopus qui quotidiana meditatione revolvimur, qualiter venerandus orthodoxe fidei cultus nostris presertim temporibus augeatur firmam spem fiduciamque tenentes quod qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, nobisque thesaurizare in celis volentes que ecclesiis et personis ecclesiasticis in terris duxerimus conferenda, prefate revelacionis intuitu benignius inclinati, ut monasterium in Skemminge Lalandie Ottoniensis dyocesis, in honorem altissimi sanctarum Marie et Birgitte laudem juxta prefate revelacionis seriem Christi fidelium elemosinis erigi valeat et fundari, omnes et singulos per regna Dacie Svecie et Norvegie, ubilibet constitutos, ut missarum orationum et suffragiorum que in prefato fient loco perpetuis temporibus, nos una cum porrigere volentibus manus adjutrices, simus participes et consortes, sinceriter hortantes attentissime deprecamur, quatinus procuratores et nuntios pro monasterio sanctarum Marie et Birgitte ut prefertur edificando Christi fidelium elemosinas collecturas ubicumque divertentes tractare velint favorabiliter et benigne, sua secundum predicte revelationis ordinem, in remissionem criminum ac caritatis et obedientie fructus augendos, devote munera largiendo, eterne retributionis meritum ab eo qui cuilibet prout gesserit retribuet feliciter recepturi, ♦
Datum Hafnis, anno domini mo. cdo.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.