forrige næste

Tekst efter Terpager l.l.

Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes Hardbo de Esdwad salutem in domino.

Noverint universi, quod per presentes recognos<c>o me honorabilibus viris domino archidiacono totique capitulo Ripensi libere et sponte deputasse et assignasse ac presentibus deputare et assignare cum omni jure viginti duas marcas argenti et duos boves ad me tanquam verum et solitarium heredem per mortem dilecti cognati mei Petri Jern piæ memorie hereditario jure advolutos, in quibus quidem XXII marcis argenti et II bobus quidam in Varsyssel discreti viri, quorum nomina ipsi capitulo in quadam cedula expressim scripta assignavi, dicto Petro Jern adhuc in Huarnis viventi veri et justi debiti ratione tenebantur et mihi ut vero ipsius heredi post ejus mortem tenentur et sunt obligati pro ut in mei et aliorum fide dignorum presentia clare sunt confessi, ad anniversarium Petri Jern memorati mei meæque uxoris in ecclesia Ripensi prout moris est per dictos dominos capituli Ripensis annuis temporibus celebrandum.

In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis discretorum virorum domini Nicolai Dwes sacerdotis et Malty Ivarsen armigeri curavi appendendum.

Datum anno domini millesimo CDXVII ipso die Prothi et Jacunti martyrum.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.