forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Joachim Moltzan canonico ecclesie Zwerinensis, apostolice sedis nuntio in Bremensi et Rigensi provinciis, necnon in <singulis> earundem ac in Caminensi Verdensi et Slesvicensi civitatibus et diocesibus fructuum aliorumque jurium apostolice camere debitorum collectori.

Ex fideli et sollicita ac diligenti prudentia, (providentia quoque et probitate circumcspecta ac aliis virtutibus, quibus prout fidedignorum relatione nobis innotuit fulgere dinosceris, presumimus evidenter, quod ea, que tibi exequenda commiserimus, sollerti et diligenti studio fideliter exequeris).

Hinc est, quod nos te, de cujus discretione plurimum co<n>fidimus, in Bremensi et Rigensi provinciis necnon in singulis dictarum provinciarum ac in Caminensi Verdensi et Slesvicensi civitatibus et diocesibus predictis exemptis et non exemptis nuntium apostolicum ac generalem collectorem et receptorem fructuum aliorumque censuum in predictis provinciis civitatibus et diocesibus debitorum usque ad nostrum et dicte sedis beneplacitum tenore presentium deputamus, omnes alios hujusmodi collectores et succollectores in prefatis provinciis civitatibus et diocesibus quavis auctoritate hactenus deputatos ac omnes commissiones super hujusmodi collectorie et succollectorie officiis aliis quam tibi .. factas penitus revocando; ac tibi per te vel alios, clericos dumtaxat fide et facultate idoneos, nostro ecclesie Romane et dicte camere nomine a quibuscunque prelatis capitulis collegiis et conventibus ecclesiarum et monasteriorum quorumlibet aliisque ecclesiasticis secularibus et regularibus exemptis et non exemptis ordinum quorumcunque ac etiam laicalibus personis necnon universitatibus et communitatibus civitatum terrarum castrorum villarum et locorum quorumlibet omnes pecuniarum summas ac rerum et bonorum quantitates nobis ecclesie et apostolice camere prefatis debitas et debendas, etiam si bona hujusmodi confiscata fuerint, necnon fructus primi anni beneficiorum quorumcunque auctoritate apostolica collatorum et inantea conferendorum fructus census annuos decimas ac omnia alia jura nobis ecclesie et camere predictis in civitatibus diocesibus et provinciis prelibatis quacunque causa debita vel debenda ad easdem ecclesiam et cameram nunc vel imposterum pertinentia, communibus et minutis servitiis prelatorum dumtaxat exceptis, exigendi et recipiendi, rationes quoque et computa a quibuscunque collectoribus et succollectoribus apostolicis ac inquisitoribus heretice pravitatis et predicatoribus verbi crucis ac officialibus aliis pro dicta camera in provinciis civitatibus et diocesibus predictis deputatis hactenus et personis aliis quibuslibet, inquantum negotia et utilitatem camere memorate concernunt, recipiendi ipsosque ad id, si necesse fuerit, auctoritate nostra compellendi ac per ipsos recepta similiter recipiendi ac de receptis solventes ipsos quictandi, necnon contradictores quoslibet et rebelles, cujuscunque status fuerint ..., auctoritate predicta per censuram ecclesiasticam et bonorum suorum sequestrationem ac arrestationem personarum aliaque juris remedia oportuna, appellatione postposita, compescendi, necnon contra quoscunque tibi vel tuis officialibus injuriantes seu te vel dictos tuos officiales impedientes in executione negotiorum dicte camere directe vel indirecte publice vel occulte auctoritate predicta procedendi, prout ordo exegerit rationis, et, si necesse fuerit, ipsos ad comparendum coram nobis seu camerario nostro aut ejus locumtenente personaliter vel legitime infra certum terminum competentem per te eis assignandum citandi, et etiam, si opus fuerit, auxilium brachii secularis invocandi, sententias quoque excommunicationis suspensionis et interdicti in contumaces inobedientes et rebelles tam <per> predecessores quam precessores tuos inibi collectores vel eorum substitutos quam per te vel a te substituendos latas et ferendas, si opus fuerit, aggravandi et reaggravandi, ac, cum ad obedientiam debitam venerint, tollendi et suspendendi ipsosque ab ipsis absolvendi ac super irregularitate, si quam sic ligati, non tamen in contemptum clavium, celebrando divina vel immiscendo se illis quomodolibet contraxerint, cum eisdem auctoritate nostra predicta dispensandi ...... auctoritate prefata plenam harum serie concedimus facultatem, ita tamen, quod in fructibus seu bonis aliis quibuscunque ipsi camere debitis et persolvendis ultra annum dilationem dare nequeas (etc., af samme indhold som ).

Volumus autem, quod, antequam hujusmodi officium incipias exercere, in manibus Francisci archiepiscopi Narbonensis, camerarii nostri seu locumtenentis ejus ac deputati vel deputandi ab eisdem, de officio ipso fideliter exercendo ac alias fidelitatis debite prestes in forma camere prelibate consueta juramentum, ipsique succollectores per te deputandi id idem in manibus tuis, antequam illud exerceant, similiter prestare teneantur ...

Datum Constantie 7. id. dec. anno 1.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.