Tekst efter Aa.
Martinus episcopus servus servorum dei, dilectis filiis decano et capitulo ecclesiæ Revaliensis salutem et apostolicam benedictionem. ♦
Cum a nobis petitur quod justum est, et honestum, tam vigor equitatis, quam etiam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officii nostri, ad debitum perducatur effectum. ♦
Eapropter dilecti in domino filii, vestris justis postulationibus, grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus, sive per privilegia, vel alias indulgentias vobis, et ecclesiæ vestræ concessas, nec non libertates, et exemptiones, secularium exactionum a regibus Daciæ, ipsius ecclesiæ fundatoribus, et aliis regibus principibus, et Christi fidelibus quibuscunque rationabiliter vobis et ecclesiæ prefatæ indultas, sicut eas juste et pacifice possidetis, vobis et per nos, eidem ecclesiæ authoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. ♦
Nulli ergo omnino hominum, liceat hanc paginam nostræ confirmationis, et
Siquis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. ♦
Datum Constantiæ sexto kalend. februar. pontificatus nostri anno primo. ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.