Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Angelo tiluli ss. Petri et Marcellini presbitero cardinali.
Religionis zelus vite ac morum honestas (etc.).
Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Guillermi Chathipolli
canonici monasterii s. Antonii Viennensis ordinis s. Augustini
petitio continebat, quod, orta dudum inter ipsum et Dronetum de
Bergnis canonicum monasterii predicti super preceptoria domus s.
Antonii in Tempczin dicti ordinis Zwerinensis diocesis, de qua tunc per
obitum Petri Berlonis vacante Guillermus sibi auctoritate ordinaria
provisum fuisse canonice dictumque Dronetum provisioni hujusmodi se contra justitiam
opposuisse necnon fecisse, quominus provisio predicta debitum sortiretur effectum,
Dronetus vero predicti eandem preceptoriam ad se de jure spectare asserebant, prout
asserunt, materia questionis, generalis synodus Constantiensis tunc apostolica sede
vacante causam hujusmodi tibi ad instantiam ejusdem Guillermi, non obstante quod causa
ipsa de sui natura ad
Cum autem a nonnullis asseratur neutri eorundem Guillermi et Droneti in dicta preceptoria jus competere, et dicta preceptoria adhuc, ut prefertur, vacare noscatur, nos .., volentes dicto Guillermo, qui ordinem ipsum expresse professus existit, gratiam facere specialem, circumspectioni tue mandamus, quatenus, si tibi per eventum litis hujusmodi constiterit neutrum dictorum Guillermi et Droneti in dicta preceptoria jus habere, preceptoriam eandem, cui cura imminet animarum, et que per canonicos monasterii predicti, cujus idem Guillermus canonicus ordinem ipsum expresse professus existit, gubernari consuevit, queque conventualis aut dignitas vel personatus non est, et ad quam quis per electionem non assumitur [fructus 50 mr.] ...., prefato Guillermo auctoritate nostra conferas, non obstante .. quod prefatus Guillermus preceptoriam domus in Morker predicti ordinis Slesvicensis diocesis noscitur obtinere.
Volumus autem, quod dictus Guillermus, quamprimum vigore presentium preceptoriam in Tempczin predictam fuerit pacifice assecutus, eandem preceptoriam in Morker, quam obtinet et quam extunc vacare decernimus, omnino, prout ad id etiam sponte se obtulit, dimittere teneatur ...
Datum Constantie 3. kal. febr. anno 1.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.