forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Preposito ecclesie Uthinensis Lubicensis diocesis.

Dignum arbitramur etc.

Volentes itaque Tymmonem Boet canonicum ecclesie Slesvicensis, qui ex utroque parente de militari <genere> procreatus existit, favore prosequi gratioso, discretioni tue mandamus, quatenus, si post diligentem examinationem eundem Tymmonem ad hoc idoneum esse reppereris, beneficium cum cura vel sine cura [fructus si cum cura 25, si vero sine cura 18 mr.] ad collationem provisionem presentationem seu quamvis aliam dispositionem prepositi archidiaconi cantoris thesaurarii et capituli singulorumque canonicorum et personarum dicte ecclesie pertinens, etiam si dignitas personatus vel officium in dicta ecclesia seu prepositura ruralis fuerit, et ad illam illum vel illud consueverit quis per electionem assumi, eique cura immineat animarum, dummodo dignitas ipsa major post pontificalem aut beneficium hujusmodi canonicatus et prebenda in eadem ecclesia non existat, si quod vacat ad presens vel cum vacaverit ..., conferendum eidem Tymmoni donationi tue auctoritate nostra reserves ......., non obstante quod idem Tymmo canonicatum et prebendam dicte ecclesie necnon parrochialem ecclesiam s. Andree in Haddebu Slesvicensis diocesis [fructus 16 mr.] noscitur obtinere.

Nos enim volumus, quod idem Tymmo, quamprimum vigore presentium beneficium seu officium cum cura aut dignitatem vel personatum hujusmodi fuerit pacifice assecutus, parrochialem ecclesiam predictam, quam extunc vacare decernimus, omnino dimittere teneatur.

Datum Constantie 3. kal. febr. anno 1.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.