forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Abbati monasterii in Hilda Caminensis diocesis.

Ad ea libenter intendimus, que monasteriorum et aliorum locorum regularium personarumque in illis studio vacantium pie vite utilitates et commoda respicere dinoscuntur.

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte abbatis et conventus monasterii Uznemensis in loco Pudglone Premonstratensis ordinis Caminensis diocesis ac nobilis viri Wartislai ducis Stetinensis petitio continebat, quod olim ipse dux, de sue suorumque progenitorum animarum salute recogitans, jus patronatus, quod in parrochiali ecclesia s. Jacobi in Gyngsce ejusque custodia Roskildensis diocesis tunc temporis obtinebat, ac quidquid juris sibi proinde pertinebat, eisdem abbati conventui et monasterio imperpetuum sub ea intentione liberaliter et sponte donavit, quod demum ecclesia cum custodia hujusmodi monasterio uniretur antedicto.

Quare pro parte dictorum abbatis et conventus ac ducis nobis fuit supplicatum, ut, cum fructus dicti monasterii admodum exiles existant, ecclesiam cum custodia hujusmodi [fructus 30 mr.] eidem monasterio [fructus 100 mr.] imperpetuum incorporare dignaremur.

Nos igitur discretioni tue, de qua in hiis et aliis specialem in domino fiduciam obtinemus, mandamus, quatenus de premissis auctoritate nostra te diligenter informes et, si per informationem hujusmodi premissa reppereris fore vera, eandem ecclesiam cum ejus custodia hujusmodi, que simplex officium est, eidem monasterio auctoritate predicta imperpetuum incorpores, ita quod, cedente vel decedente rectore ipsius ecclesie, qui nunc est et etiam dictam custodiam obtinet, aut alias ecclesiam cum custodia hujusmodi quomodolibet dimittente, liceat eisdem abbati et conventui corporalem possessionem ecclesie cum custodia etiam auctoritate propria apprehendere et in suos usus perpetuo retinere, diocesani loci et cujuscumque alterius licentia minime requisita, reservata tamen ex ipsius ecclesie fructibus hujusmodi pro perpetuo seculari vicario inibi instituendo congrua portione, de qua idem vicarius congrue sustentari valeat, jura episcopalia solvere et alia sibi incumbentia onera supportare, non obstantibus quibuscumque constitutionibus apostolicis ....

Datum Constantie 7. id. febr. anno 1.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.