forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Exponitur pro parte Erici Dacie Svecie et Norvegie etc. regis, quod zelo <fi>dei accensus, ordinarii loci ac religiosorum abbatisse et confessoris generalis ac utriusque conventus monasteriorum sanctarum Marie virginis et Birgitte in Vazsteno ordinis s. Augustini s. Salvatoris nuncupati Lincopensis <diocesis> assensu adhuc accedente, quendam locum in Skæmminge Ottoniensis diocesis in regno suo Dacie atque dominio unacum ecclesia parrochiali ejusdem loci ad presentationem dicti regis spectanti necnon domibus, curiis, ortis, agris, pratis, piscaturis, colonis ac redditibus pro fundatione et constructione quorundam monasteriorum ordinis predicti donavit ipsaque monasteria, unum videlicet pro abbatissa et sororibus et aliud pro confessore generali et fratribus, contigua, sed separata et omnino divisa secundum morem et consvetudinem aliorum monasteriorum dicti ordinis, in loco prefato Skæmminge erigi et construi fecit, voluitque ipsa Marienbo in posterum ab omnibus nuncupari.

Ut autem tanto ferventiori devotiorique zelo caritatis Christi fideles ad monasteria predicta se conferant liberiusque et quietius sub regulari habitu domino famulentur, quo privilegiis .... apostolice sedis se conspexerint communitos, pro parte ipsius regis supplicatur, quatenus fundationem et constructionem ac omnia inde secuta ratificare atque ex certa scientia confirmare necnon omnia privilegia .... predicto ordini sive monasteriis et locis ac personis dicti ordinis quacunque auctoritate concessa dictis monasteriis in Marienbo ac personis, que sunt in eodem vel pro tempore erunt, concedere dignemini ....

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.