Tekst efter A.
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen ♦
Omnibus in Christo renatis et maxime reverendis in Christo patribus et personis regulam sancti Augustini profitentibus ad quos presens scriptum contigerit pervenire nos fratres videlicet frater Magnus Ingwari prior Palno Johannis supprior Hinzæ Petri sacrista et Johannes Andree sacerdotes Petrus Johannis subdyaconus ceterique conventuales monasterii sanctorum Thome et Villelmi de Paraclito regni Dacie dyocesis Roskildensis salutem et infrascriptam cognoscere veritatem ♦
Sacris canonibus novimus esse cautum ut ultra tres menses pastore proprio non vacet ecclesia collegiata ne pro defectu pastoris dominicum gregem lupus rapax invadat aut viduata ecclesia in suis facultatibus grave dispendium paciatur ♦
Eapropter recolende memorie domino Benedicto Esberni
quondam abbate et pastore nostri monasterii anno ab incarnacione domini mo cdo octavodecimo
Idem vero electus eleccione hujusmodi sibi presentata licet ex humilitate se insufficientem et indignum asserens multipliciter excusaret nobis tamen vehementer instantibus timens divinis disposicionibus contraire jugo divine vocacionis cervicem cordis humilians invocato divine pietatis auxilio humiliter votis fratrum assenciendum duxit non tam timide quam devote eleccionem ipsam officium onusque impositum ut prodesse valeat suscipiens et acceptans ♦
Reverenciis illorum ad quos spectat hanc eleccionem nostram confirmare unanimiter duximus supplicandum ut eleccionem ipsam dignentur confirmare quatinus autore deo nobis velut pastor idoneus et toti monasterio valeat prodesse nosque et alii sibi commissi sub ejus sacro regimine possimus coram deo salubriter militare ♦
Wt autem omnium nostrum vota in predictis omnibus et singulis concordasse et in hac eleccione et peticione noscant omnes convenire decretum hujus eleccionis sigillo conventus nostri fecimus roborari . ♦
Datum in monasterio nostro anno et die sancti Georgii supradictis ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.