forrige næste

Tekst efter Dipl. Norv. l.l. med rettelser indføjet fra APD l.l., hvorfra også de arkivalske oplysninger stammer.

Ludovicus Alamandi decretorum doctor, custos Lugdunensis, reverendissimi in Christo patris et domini domini Francisci miseratione divina archiepiscopi Narbonensis domini pape camerarii in camerariatus officio locumtenens venerabilibus viris dominis Johanni Lowentkoper licentiato in decretis ac Conrado Schepenstede canonicis ecclesie Lubicensis et eorum cuilibet in solidum salutem in domino.

Dignum ac rationi conveniens esse censemus quod dum factum ex quo jus oritur in dubium vertitur veris testimoniis comprobetur ut ipsis debite pensatis unicuique mediante justicia reddi valeat quodcunque suum.

Ut igitur processus et gesta officialium camere apostolice, que nobis sub dubiis producta sunt, veridica relatione reserentur, vos et quemlibet vestrum de mandato domini nostri pape desuper nobis facto in partem sollicitudinis evocamus.

Sane pridem nobilis vir Ludovicus de Ballionibus de Perusio, pecuniarum in Dacie Svecie et Norvegie regnis aliisque nonnullis provinciis ad apostolicam cameram spectantium generalis receptor, in receptorie officio persistens, de receptis et levatis computa posuit et rationem ex quibusdam computis, et rationibus per certos nostros commissarios ad hoc deputatos debite calculatis et examinatis aliqua inciderunt, super quibus in dicta camera non affuit probandi plena facultas, et pro computorum suorum verificatione in dicta camera productorum necnon dubiorum predictorum declaratione, que vobis sub signeto nostro, ut diligentius et verius de ipsis veritatem inquirere valeatis, transmittimus, debite inquirenda, ut camera predicta in suis juribus conservetur, et Ludovicus prefatus per illam nullum sentiat sibi prejudicium irrogari, propterea nos in hiis ad certiorem veritatem eliciendam procedere volentes, de mandato predicti domini nostri pape nobis facto oraculo vive vocis ac auctoritate camerariatus officii apostolici, cujus curam gerimus de presenti, discretioni vestre, de qua in hiis et majoribus gerimus fiduciam singularem, tenore presentium committimus et sub excommunicationis pena quam vos et quemlibet vestrum incurrere volumus si non feceritis que mandamus districte precipiendo mandamus, quatinus vos vel alter vestrum ad examinationem executionem et veram indagationem omnium et singulorum articulorum dubia hujusmodi continentium, quos vobis pro veritate premissorum elicienda dubiorumque declaratione debite facienda transmisimus cum presentibus, personis vero et testibus, quos ad premissa prefatus Ludovicus idoneos duxerit producendos, vel quos ex officio receperitis, dicto Ludovico vel ejus procuratore presentibus aut legitime vocatis, seu eis absentibus in debita forma receptis, de veritate dicenda etiam indiciis conjecturis et vocibus verisimilibus quibuscumque, debito tamen juramento ad sancta dei evangelia per ipsos prestito et prius exacto, et prout vobis juxta morem et consvetudinem patrie visum fuerit expedire, procedatis et procedat, utque cameram predictam indubie certificare possitis in scriptis, veritatem facti per manum publicam redigi faciendo, nobis vel alteri pro tempore regenti in camera ipsa, ubicumque fuerimus aut fuerit, sub sigillo vestro fideliter interclusam remittere, quantocius poteritis, non postponatis.

Et insuper, ut ad premissa efficacius procedere valeatis, omnes et singulos testes personasve, quibus pro premissis ac dependentibus et emergentibus ex eisdem et eorum occasione vel causa vos vel illi, quibus id forsan commiseritis, indigueritis vel indiguerint .., vocandi citandi monendi compellendi examinandi investigandi ac super hoc inquirendi et inquiri faciendi, contradictores quoslibet et rebelles per censuram ecclesiasticam et alia remedia oportuna cohercendi vobis ac deputandis a vobis plenam tenore presentium concedimus facultatem ....

In quorum [testimonium presentes litteras fieri et sigilli prefati domini camerarii jussimus appensione muniri].

Datum Constantie die ultima mensis aprilis sub anno a nativitate domini 1418 indictione 11 pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Martini divina providencia pape quinti anno 1.

Similis directa fuit domino episcopo Roskildensi et Johanni Pauli archidiacono Lundensi et sub eadem data.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.