Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l. efter Aa.
Supplicat Ericus regnorum Svecie Dacie Norvegie Sclavorum Gothorumque rex et dux Pomeranie, s. [v.] necnon Sigismundi Romanorum regis consanguineus, quatenus ipsum in petitionibus infrascriptis, presertim ad religionis infrascripte propagationem et divinum cultum tendentibus, dignemini exaudire.
In primis, cum Urbanus V certis executoribus dederit in mandatis, quod certas constitutiones pro observatione ordinis s. Brigitte, eidem sancte, ut pie creditur, ex certis signis tunc manifestis divinitus revelatas, in nonnullis monasteriis diversarum nationum jam erectis et in futurum pro augmento ejusdem ordinis dante domino erigendis perpetuo observandas, si juste et rationabiles essent, apostolica auctoritate approbarent, et non processo ad executionem ipso sublato de medio, Gregorius XI, [a] domina quondam Katherina prefate s. Brigitte etiam tunc sublate de medio nata supplicato, quod ad executionem predictorum dignaretur procedi facere, certis executoribus dedit in mandatis exequenda predicta juxta litterarum dicti Urbani V tenorem.
Et quia prefate constitutiones juste et rationabiles sunt reperte, approbate fuerunt per alteros executores et mandate sunt tam a monialibus quam fratribus dicti ordinis inviolabiliter observari.
Et successive prefato Gregorio vita functo et predictis expositis domino Urbano VI, in sua obedientia sic nominato, idem Urbanus certo cardinali dedit in mandatis, quod, si dictas constitutiones repperiret justas et rationabiles, apostolica auctoritate approbaret, qui predicta auctoritate approbavit ...
Et ne ab aliquibus, quod jam firmum est, valeat in dubium revocari, supplicat prefatus princeps, quatenus .. constitutiones ipsas, prout jam canonice inchoate sunt, ac omnia inde secuta ratas habentes et gratas dignemini ex certa scientia apostolica auctoritate approbare ..
Item .. cum Bonifacius IX in sua obedientia nuncupatus ex sancta et fideli relatione et instantia s. Romane ecclesie cardinalium seu pro cardinalibus tunc se gerentium de vita et miraculis b. Birgitte, quibus, dum in humanis agebat, et post mortem ipsius claruit, sufficientissime informatus [esset], ipsam s. Birgittam cathalogo sanctorum et sanctarum dei ascribi et ex hoc juris ordine observato legitime canonizari decrevit ac etiam canonizavit.
Ut igitur .. ipsa per s. v. etiam approbentur, supplicat prefatus princeps, quatenus similiter canonizationem hujusmodi ac omnia inde secuta rata et grata habentes ea ex simili scientia dignemini approbare ...
Verum, .. cum forte propter constitutiones et regulas cancellarie s. v. propter documenta legitima tam de canonizatione quam constitutione supradictis in eadem cancellaria super hiis facienda originales littere super hiis confecte necessario requirantur, sed quia .. propter nimiam locorum distantiam et longinquam viam maris ipsiusque horrenda pericula, sine cujus transitu hujusmodi originalia ad s. v. cancellariam predictam nequaquam valeant apportari, supplicat igitur prefatus princeps, quatenus dominis archiepiscopo Upsalensi necnon episcopo Lincopensi mandare dignemini, quatenus ad monasterium de Watzsteno Lincopensis diocesis, in quo tamquam in principali dicti ordinis monasterio eadem originalia conservantur, personaliter accedant predictasque originales litteras sibi realiter exhiberi faciant illisque exhibitis cum tenoribus transsumptorum auttenticorum hujusmodi litterarum originalium in eadem cancellaria jam actu producendorum auctoritate apostolica collationari procurent et, si per eandem collationem dictos tenores concordare reppererint, prefatas litteras eadem auctoritate approbent et apostolico studeant suffragio communire ...
Fiat in forma de omnibus. O.
Datum Constantie non. maji anno 1.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.