Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Johanni Fynnonis canonico Lundensi.
Sedes apostolica pia mater
Dudum siquidem pro parte tua Baldassari, in sua obedientia, de qua partes ille erant,
tunc Johanni XXIII nuncupato, exposito, quod olim, prepositura rurali
Postmodum vero, sicut exhibita nuper nobis, qui, postquam idem Baldassar, tunc Johannes XXIII, ipsi obedientie presidere desierat, fuimus divina favente clementia ad apicem summi apostolatus assumpti, pro parte tua petitio continebat, Andreas episcopus Civitatensis, solus ad earundem posteriorum litterarum executionem procedens, illarum vigore preposituram et ecclesiam in Hywlby prefatas, quas in ipsius manibus tunc omnino dimiseras, tibi contulit, tuque, litterarum posteriorum necnon collationis ac dispensationis predictarum vigore easdem preposituram et ecclesiam in Hywlby denuo assecutus, illas extunc per aliquos annos insimul obtinuisti pacifice, et deinde, cum tunc finis hujusmodi septennii instare dinosceretur, Petrus archiepiscopus Lundensis tecum, ut preposituram et ecclesiam in Hywlby prefatas usque ad simile septennium a fine primi septennii hujusmodi computandum etiam insimul retinere valeres, auctoritate metropolitica, ut dicebat, duxit dispensandum, licet de facto, tuque pretextu ultime dispensationis hujusmodi possessionem prepositure et ecclesie predictarum continuando eas tandem a dicto primo septennio tunc effluxo insimul per annum contra canonicas sanctiones detinuisti, prout detines, similiter de facto, nullos tamen fructus ab hujusmodi primi septennii fine percipiendo ex eisdem.
Quare pro parte tua fuit nobis supplicatum, ut providere tibi super premissis dignaremur.
Nos igitur, volentes te, qui .. ex utroque parente de militari genere ac dicti regis capellanus existis ...., favore prosequi gratioso .., omnem inhabilitatis et infamie maculam sive notam per te premissorum occasione contractam tenore presentium penitus abolemus.
Volumus autem, quod preposituram et ecclesiam in Hywlby predictas exnunc omnino dimittas ....
Datum Berne Lausanensis diocesis 3. kal. junii anno 1.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.