Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Abbati monasterii in Holme Ottoniensis diocesis et archidiacono Roskildensis ac preposito Ottoniensis ecclesiarum.
Nobilitas generis, vite ac morum honestas
Hodie siquidem (etc., mutatis mutandis som DD 1418. 30. maj, nr. 14180530002).
Cum autem .. dicte prepositura et ecclesia secundum premissa vacare noscantur, nos, volentes Johanni Fynnonis canonico Lundensi gratiam facere specialem, discretioni vestre mandamus, quatenus ... prefatam preposituram, cui cura imminet animarum [fructus 6 mr.], ac ecclesiam in Hywlby, cui parrochialis ecclesia in Nyburg etiam canonice est annexa [fructus 4 mr.], eidem Johanni Fynnonis, postquam illas omnino dimiserit, ut prefertur, auctoritate nostra conferre curetis, non obstante quod idem Johannes Fynnonis Lundensis Roskildensis et Arusiensis ecclesiarum canonicatus et prebendas necnon hospitale pauperum s. spiritus in Asnes dicte diocesis in titulum perpetui beneficii clericis secularibus assignari solitum [omnium fructus 7 mr.] noscitur obtinere.
Nos enim cum dicto Johanne Fynnonis, ut preposituram et ecclesiam in Hywlby .. recipere et usque ad quinquennium insimul retinere libere valeat, dispensamus, ita tamen, quod ipse Johannes Fynnonis infra quinquennium hujusmodi alteram ex prepositura et ecclesia in Hywlby predictis pro alio beneficio cum earum reliqua compatibili permutare, alioquin dictam ecclesiam in Hywlby, quam extunc vacare decernimus, omnino dimittere teneatur ...
Datum Berne Lausanensis diocesis 3. kal. junii anno 1.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.