Udtog efter Aa. De vidimerede breve er udgivet i DD 1.VII.86 og DD 3.II.223
Universis, et singulis ad quos presens transsumptum pervenerit nos fratres Conradus abbas Ludarus prior, et Joannes quondam prior, totusque conventus in Padis ordinis Cystertiensis Revaliensis dyocesis salutem in domino sempiternam, ♦
Presentibus publice protestamur quod in nostra, ac nostrorum publici subscripti et
testium ad
hoc
Supplicaverunt igitur nobis prefari domini, nomine reverendi in Christo patris, ac
domini
nostri, domini Arnoldi dei gratia episcopi Revaliensis, et honorabilis
capituli sui humiliter et attente, quatenus hujusmodi litteras diligenter inspicere,
et
examinare dignaremur eisque per nos diligenter inspectis et examinatis ipsas in forma
publici
instrumenti transcribi, et
Nos vero hujusmodi supplicationibus inclinati, dictas litteras
Tenor quidem unius litteræ de verbo ad verbum sequitur talis. ♦
Ericus dei gratia (etc. = 12[41]. (?) 21. september, ) ♦
Tenor vero alterius litteræ sequitur in hac forma. ♦
Waldemarus dei gratia (etc. = 1346. 3. januar, ) ♦
In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum, presentes litteras, seu presens publicum instrumentum tenore dictarum litterarum, in se continentes seu continens per notharium publicum supra et infra scriptum, subscribi et publicari rogavimus, sigillorumque nostrorum fecimus appensione communiri. ♦
Actum et datum in claustro nostro prenominato anno domini m. cccc. xviii. indictione xima mense octobri die octava, hora vesperarum vel quasi, pontificatus, sanctissimi in Christo patris, ac domini nostri domini Martini divina providentia papæ quinti, anno primo. presentibus discretis viris dominis Stephano Levenborst, et Hermanno Kannengeter perpetuis vicariis ecclesiæ Revaliensis testibus ad premissa vocatis, specialiter et rogatis. ♦
Et ego Hinricus Fabri clericus Revaliensis publicus imperiali authoritate notarius,
quia
predictarum litterarum, productioni, exhibitioni, et lectioni, omnibusque aliis et
singulis
visis, dum sic ut premittitur coram dictis dominis et fratribus, abbate et conventu
fierent et
agerentur, una cum prenominatis testibus presens interfui eaque sic fieri vidi et
audivi, ideo
presens transsumptum, ceu (!) publicum instrumentum, manu mea propria conscripsi publicavi,
et
in hanc
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.