forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Abbati monasterii Sorensis Roskildensis diocesis.

Dignum arbitramur (et congruum, ut illis se reddat sedes apostolica gratiosam, quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur).

Cum itaque canonicatus et prebenda ecclesie Roskildensis, quos Cristiernus electus Ripensis tempore promotionis per nos de persona ipsius electi ad ecclesiam Ripensem <facte> obtinebat, prout obtinet, per hujusmodi promotionem et munus consecrationis impendendum eidem electo vacare sperentur in brevi, nos, volentes Johannem Gerechini canonicum ejusdem Roskildensis <ecclesie> favore prosequi gratioso, discretioni tue mandamus, quatenus, si post diligentem examinationem eundem Johannem ad hoc idoneum esse reppereris, canonicatum et prebendam predictos [fructus 14 mr.], cum illos quovis modo preterquam per ipsius electi obitum vacare contigerit, conferendos dicto Johanni donationi tue auctoritate nostra reserves ..., non obstante .. quod idem Johannes alios ejusdem Roskildensis ac Upsalensis ecclesiarum canonicatus et prebendas necnon parrochialem ecclesiam in Steghe Roskildensis diocesis [omnium fructus 30 mr.] noscitur obtinere.

Volumus autem, quod idem Johannes, quamprimum vigore presentium conferendos fuerit pacifice assecutus, obtentos canonicatus et prebendas ecclesie Roskildensis hujusmodi, quos extunc vacare decernimus, omnino, prout ad id se sponte obtulit, dimittere teneatur ...

Datum Mantue 17. kal. dec. anno 1.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.