Tekst efter Aa.
Martinus episcopus, servus servorum dei, venerabili fratri Johanni episcopo Lubicensi
Regis pacifici, qui regnat in
Hinc est, quod nos attendentes inter charissimum in Christo filium nostrum, Ericum, Daniæ, Sveciæ ac Norvvegiæ regem illustrem ex una, et dilectos filios, nobiles viros, Henricum, ducem Slesvicensem et fratres ejus, et Henricum, Holsatiæ comitem ex altera partibus et ipsorum subditos adhærentes complices et sequaces super nonnullis discordiis atque guerris, pacis æmulo causante, dudum exortis, treugas ac differentias hactenus sub electis nostris et capitulis in festo sancti Michaelis archangeli proxime futuro, sicut accepimus expirandis, fuisse indictas et in ecclesiam firmatas.
Et sicut habet fide dignissimorum relatio attentis circumstantiis universis, nisi
discordiis inter partes manentibus, de salutaris pacis aut treugæ longæ
beneficio occurratur, si erumpant ad guerrarum angustias, maxima poterunt
verisimiliter scandala terrarum et urbium excidia, non solum dissidentibus,
sed finitimis et remotis partibus inexterminabilia dispendia tam animarum
quam corporum
Et, ut eo efficacius in præmissis, ac etiam infrascriptis ac dependentibus et connexis illa possis efficere, quæ utilia et oportuna cognoveris, quo majori fueris pietate suffultus, tibi nostro et ecclesiæ præfatæ nomine:
<1> inter regem ex una et duces et comitem præfatos et cujuslibet eorum subditos, vasallos, gentes adhærentes, complices, sequaces et colligatos ex altera partibus et alios quoscunque, cujuscunque status, gradus, ordinis, religionis, seu conditionis, spiritualis aut temporalis, existant etiam si pontificali, regali, aut reginali, seu quavis alia auctoritate præfulgeant, quorum posset nunc, aut in futurum quomodolibet interesse, sub spe pacis treugas, inducias, ac sufferentias temporales quaslibet, nec non concordiam et pacem perpetue duraturas, sub illis pactis et capitulis, modis, conditionibus atque formis personarum rerum et bonorum obligationibus, renuntiationibus pænarum, ac censurarum spiritualium et temporalium adjectionibus, juramentis et aliis solemnitatibus promisionibus, cautelis, clausulis atque membris, de quibus circumspectioni tuæ præfatæ videbitur inter partes ipsas poteris quomodolibet tractandi, firmandi et concludendi,
<2> inhibendi etiam districtius dictis partibus, nec non adhærentibus complicibus, colligatis et aliis, quos hujusmodi posset negotium quoquomodo respicere, et eorum cuilibet, prout noveris indigere, sub illis censuris et poenis, de quibus præfatæ circumspectioni tuæ visum fuerit convenire, ne ad guerram seu bellum quoquomodo proripiant, labantur, seu descendant, per se vel per alios, seu ad guerram vel bellum hujusmodi procedere volentibus publice vel occulte, aut quovis colore quæsito, directe vel indirecte, præbeant auxilium, consilium, assensum, vel favorem, sed totis viribus, ne id fiat, impediant et pertubent,
<3> ac super et de his omnibus infra scriptis, et ipsorum
<4> partesque prædictas et quoscunque alios, quorum posset quomodolibet interesse ad conventorum et firmatorum observantiam realiter et personaliter, prout optimum esse cognoveris excitandi,
<5> ac etiam, si ratione firmatorum, seu laudatorum dudum inter dictas partes aliqua varietas seu discordia exorta esset, aut suboriri posset quomodolibet in futurum, seu inter colligatos, adhærentes et complices hujusmodi, communiter et divisim, super his et dependentiis, auctoritate nostra, declarandi, providendi et ordinandi, mandandi et exequi faciendi omnia et singula, quæ pro bono pacis et concordiæ dictarum partium et superius comprehensorum, seu dependentium vel connexorum prospexeris quomodolibet expedire,
<6> contradictores quoque quoslibet et rebelles per censuram ecclesiasticam et alia juris remedia, appellatione cessante, compescendi, nec non aggravandi et reaggrevandi quoscunque processus et sententias factas et latas, ac faciendos et fiendos, super his et dependentiis severiter et plenius, ac supponendi regna, civitates, terras, castra et loca, ac universitates inobservantes, seu rebelles, hujusmodi, ecclesiasticis interdictis, quandocunque et quotienscunque eidem discretioni tuæ videbitur oportere, nec non invocandi auxilium brachii secularis quorumcunque regum, principum et dominorum, tam spiritualium, quam temporalium, universitatum singularum personarum quarumlibet, quandocunque putaveris expedire
<7> et in præmissis omnibus et infra scriptis, et circa illa et dependentia et
connexa, et quæcunque alia per te, vel alium, seu alios, quem vel quos,
duxeris
gratum et ratum habituri, quicquid per eandem circumspectionem tuam seu deputandum ab ea actum fuerit in præmissis, idque faciemus, auctore domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.
Datum Florentiæ VI kalend. aprilis, pontificatus nostri anno tertio.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.