Tekst efter Aa.
Martinus episcopus, servus servorum dei, venerabilibus fratribus, patriarchis,
archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis, electis abbatibus,
prioribus, præpositis
Cum venerabilem
fratrem, Johannem, episcopum Lubicensem referendarium familiarem, nunciumque
nostrum, ad reformandas pacem atque concordiam salutares, inter charum in
Christo filium nostrum, Ericum, Daniæ, Svveciæ et Norvvegiæ regem illustrem,
ejusque subditos ex una, et dilectos filios, nobiles viros, Henricum, ducem
Slesvvicensem, ac Henricum, Holsatiæ comitem et eorum subditos adhærentes,
complices et sequaces ex altera partibus, et quoslibet alios, quos præsens
tangit materia præsentialiter dirigamus, nos attendentes, quod circa
persecutionem atque conclusionem salutaris pacis atque concordiæ inter ipsas
partes favores illustrium principum, prælatorum, dominorum, universitatum,
et singularium personarum verisimiliter esse poterunt oportuni, universitatem
vestram et vestrum singulos paternis affectibus requirimus et hortamur in
domino, quatenus, pro salubri effectu tam desiderabilis boni concordiæ
atque pacis, quibus nihil potest in mundanis desiderabilibus exoptari, aut
pretiosius concupisci, velit et placeat favores et studia quælibet, quotiens
a præfato episcopo, nuntio nostro, requiri contigerit, et etiam motu proprio
realiter et tam efficaciter cum dictis partibus et aliis, quos noveritis,
pro effectu conclusionis hujusmodi salutares, ut
Datum Florentiæ VI. kal. aprilis, pontificatus nostri anno tertio.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.