Tekst efter Dipl. Norv. l.l.
Martinus etc. venerabili fratri Johanni episcopo Lubicensi apostolice sedis nuncio ac jurium reddituum et proventuum in Dacie Swecie et Norwegie regnis et in eorumdem regnorum necnon in Rigensi provinciis ac civitatibus et diocesibus camere apostolice debitorum collectori generali referendario nostro salutem etc.
Ex fideli et solicita (etc., mutatis mutandis = ll. 11-59).
Volumus autem quod antequam hujusmodi officium incipias exercere in manibus dicti camerarii nostri vel ejus locumtenentis seu alterius per alterum eorum deputandi de officio ipso fideliter exercendo ac alias fideliter debite prestes in forma camere prelibate consvetum juramentum ipsique succollectores per te deputandi id idem in manibus tuis antequam illud exerceant similiter prestare teneantur.
Tu igitur predictum officium juxta datam tibi a deo prudenciam sic studeas bene fideliter et laudabiliter exerceri quod fructus sperati exinde subsequantur tuque exinde apud nos et sedem predictam possis merito commendari.
Datum Florencie iiii kal. aprilis pontificatus nostri anno tercio.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.