forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l., efter Aa.

.. Vacante ecclesia parrochiali in Sudar Roskildensis diocesis, que de jure patronatus laicorum existit, per obitum quondam Nicolai Cummerowen .. Tidericus Lowe presbiter Zwerinensis diocesis prefato quondam Nicolao ante tempus obitus sui per episcopum Roskildensem pro coadjutore deputatus, fuit receptus a nobili viro Predbero de Pudbusch, ad quem jus presentandi personam idoneam ad dictam ecclesiam parrochialem asseritur pertinere, infra tempus debitum litteris presentationis; quidam <autem> Ludolphus Karlik assertus clericus dicte Roskildensis diocesis, nescitur qua auctoritate suffultus, antequam dictus Theodericus (?) suam presentationem loci ordinario, ut dicitur, presentasset, ad eandem ecclesiam parrochialem in Sudar se intrusit, commissaque subsequenter causa de dicta parrochiali ecclesia et ejus occasione in vestro sacro palatio causarum auditori citationeque vigore dicte commissionis pro parte dicti Theoderici decreta et, ut creditur verisimiliter, executa asseritur a nonnullis presentationem dicti Theoderici ad dictam parrochialem ecclesiam ex eo, quod dictam presentationem infra tempus debitum prosecutus non fuerit nec vigore ejusdem a loci ordinario institutionem ad dictam parrochialem ecclesiam in Sudar petierit, non valere necnon neutri dictorum litigantium jus in dicta parrochiali ecclesia competere.

Quare supplicat s. v. dictus Theodericus Lowe, quatinus auditori hujusmodi cause committere dignemini, ut, si per litis eventum hujusmodi sibi constiterit neutri ex dictis litigantibus in dicta parrochiali ecclesia jus competere, eandem ecclesiam parrochialem in Sudar [fructus in residendo et deserviendo 30, inportati vero 8 mr. arg. puri] .... eidem Theoderico conferat et provideat de eadem non obstante ... gratia expectativa, si quam habet, in cancellaria exprimenda.

Fiat. O.

Datum Florentie 3. kal. maji anno 3.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.