forrige næste

Tekst efter Aa.

In nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti amen ♦

Nos Boecius dei gratia episcopus Arusiensis hactenus temporalium curis et transitoriorum sollicitudini nimis implicati et intenti . nunc quasi de gravi sompno et tarde multum evigilantes . circumspicientes . et in animo revolventes preteriti temporis vite cursum periculose fuisse deductum presentis temporis solacia . veraciter fore dolorosa . et ad salutem anime deceptiva . futuri temporis in hujus vite fallaci circulo . momentanea . dubia simul existere et incerta . et in veritate comperimus quod mors linea virium naturalium ultima viventibus in carne incessanter insidians . certitudinaliter omnibus sit futura . locus vero tempus et hora ejusdem . penitus sunt incerta . unde fit ut humano generi sub certo et incerto . mors ipsa frequenter sophistice concludit. adeo eciam quod periti et maturi non pauci repentino mortis impulsu sub anime periculo in precipitium decidunt . et labuntur . ♦

Quapropter ut speramus divinitus inspirati . decrevimus mortis tempus magis prevenire quam ab eadem improvide preveniri de bonis nostris per dei gratiam justo titulo acquisitis . in remissionem peccatorum nostrorum . et anime nostre . necnon parentum nostrorum . propinquorumque nostrorum . et omnium fidelium christianorum remedium . capellam et altare quoddam in honore sancte et individue trinitatis . necnon beatorum Jacobi apostoli atque Agnetis virginis ad australem partem cathedralis ecclesie nostre sancti Clementis Arusiensis ex consensu dilecti capituli nostri construi ac perfici ordinaveramus ac disposueramus . ac beneficium et perpetuam vicariam in ecclesia Arusiensi de bonis infrascriptis feceramus et facimus per presentes . ♦

Et ad sustentationem persone que dictum beneficium altare et capellam possideat bona deputamus infrascripta . ♦

Primo in Bergeherret in Assnes unam curiam in qua Nis Thordssøn residet dans i øre annone i solidum grossorum . i agnum iii pullos et i aucam ♦ Item Petrum Jeipsøn ibidem dans iii unam oram annone et i solidum grossorum iiii pullos et aucam . ♦ Item in parrochia Rorup Lundegard in qua Nis Smet residet dans i oram annone cum ii solidum grossorum ♦ Item in Lindvet in parrochia Rorop i curiam in qua Gummi residet dans i oram annone et i solidum grossorum ♦ Item in Astrop in eadem parrochia i curiam in qua Petrus Iuersøn residet dans unam oram annone i solidum grossorum i agnum iiii pullos et i aucam ♦ Item in Loptrop in eadem parrochia i curiam in qua Petrus Storm residet dans i oram annone i solidum grossorum iiii pullos i lam i gas . ♦ Item i curiam ibidem in qua filius suus residet dans i oram annone . i solidum grossorum iiii pullos i agnum i aucam . ♦ Item ibidem possunt edificari alie due curie vel tres ♦ Item in Clachrund i curiam in qua Nis Jensøn Kruse residet dans i pund annone i solidum grossorum ♦

Item in Hattingherrit in Dalby i curiam in qua Nis Jensøn residet dans i oram annone et dimidiam lagenam butiri . ♦ Item i curiam in Korning in qua Jes Trugelsøn residet dans i oram annone cum quartali butiri . iiii pullos et i auca<m> . ♦ Item in Hatting i curiam in qua Andreas residet dans i oram annone et dimidiatam lagenam butiri . ♦ Item i landbo desolatum ibidem . ♦

Item in Oreherrit in Maneberg i curiam in qua Severinus residet dans i oram annone i agnum quatuor pullos i aucam . ♦ Item ibidem i curiam in qua Jes Mogensøn residet dans i pund annone i agnum iiii pullos . et i aucam . ♦ Item i curiam ibidem in qua Atzer Lassøn residet dans i oram annone . i agnum iiii pullos et i aucam ♦ Item i curiam ibidem in qua Michell Terkelsøn residet dans i pund annone i agnum iiii pullos . et unam aucam . ♦ Item unam curiam in quo Petrus Nicholai residet . dans i solidum annone i agnum iiii pullos et i aucam . ♦ Isti v de Moneberg dant duo pecora et dimidiam lagenam butiri ♦ Item unam curiam in Bregedall apud Vetle in parrochia Enghom in qua Grauers residet / que quidem bona justo emptionis titulo de heredibus domini Petri Gylling condam archidiaconi Arusiensis legaliter acquisivimus . ♦

Item in Lisbergherrit in Brantstrop i curiam in qua Paulus Jude residet dans iiii solidos annone i modium butiri i solidum grossorum i agnum i aucam / ♦ Item i curiam ibidem in qua Nis Davidsøn residet dans iiii solidos annone i modium butiri . i solidum grossorum i agnum et i aucam . ♦ Item / i curiam ibidem in qua quidam Bruncszon residet dans iiii solidos annone i modium butiri . i solidum grossorum i agnum . iiii pullos . et i aucam . ♦

Item in Haldeherrit in parrochia Viwild et Gesing omnia bona nostra in Viuild Wodekier Bastorps mark . et Nielstorp . et Nielstorps mark . que quidem bona cum dictis bonis in Brantstrop de nobili viro domino Cristierno Kaas milite justo emptionis titulo obtinuimus ♦

Item bona nostra in Hyldested in Synderherrit Skogsgard et i curiam in Hyldestet in qua Michel Smet residet ♦ Item i curiam dictam i boel . ♦ Item omnia et singula bona nostra in eadem villa et parrochia Hyllestet cum omnibus et singulis eorundem bonorum attinentiis silvis agris pratis et quibuslibet pertinentiis nullis demptis que quidem bona de nobili viro Joanne Slet de Bogensholm juste emimus . ♦

Item ibidem i caldarium dictum saltkedell quod de novo fabricari fecimus ita tamen quod dominus Joannes Magni frater noster idem caldarium ad dies suos sub ordinatione sua habeat et de ipso servicia annuatim in ecclesia Arusiensi faciat sicut in bonis per nos et capitulum nostrum super hoc sibi datis . ♦ Eo autem defuncto dictum caldarium ad manus perpetui vicarii nostri qui nunc est . vel pro tempore fuerit libere redeat . ♦ Qui quidem vicarius noster dictum caldarium pro infrascriptis usibus validum perpetuis temporibus conservet . ♦ Et extunc idem perpetuus vicarius noster qui pronunc est vel pro tempore fuerit de eodem caldario et bonis anniversarium Magni Lang patris nostri . et aliorum parentum nostrorum et consanguineorum nostrorum bone memorie . necnon Mærede Mogenses matris nostre felicis recordationis de vi solidis grossorum inter canonicos qui missis et vigiliis interfuerint . distribui faciat inter vicarios chorales i solidum grossorum . et campanariis et pauperibus dando i solidum grossorum ♦ De predictis sex solidis grossorum faciat vi nonas octobris et si in dominica evenerit tunc feria 2a proxime sequenti . in choro sancti Clementis Arusiensis celebrari cum omnibus et singulis dictorum bonorum pertinentiis mobilibus et immobilibus nullis exceptis ex consensu dilecti capituli nostri predicte capelle ♦ et altari quendam librum breviarium nostrum magnum scotamus per presentes jure perpetuo possidendum . ♦

Item ecclesiam Skeiby et quendam fundum juxta fundum altaris sancte Crucis Arusie immediate ad austrum situm pro residentia dicte persone . dicte capelle et altari annectimus . et ex consensu dilecti capituli nostri perpetuo unimus . ♦ Quam ecclesiam et fundum possessor dicti beneficii sine omni onere et solutione episcopalium jurium vel pensionis perpetuo habeat . ♦ In cujus solucionis et oneris episcopalis loco de predicta ecclesia . episcopis successoribus nostris . ad mensam episcopalem Arusiensem curiam Starkier cum structuris ibidem jam per nos factis . et ibidem per dei gratiam faciendis cum Starkierfang que cum dicta curia emimus refundendo scotamus jure perpetuo possidendum . ♦

Item possessor dicti beneficii sit sacerdos . et debet facere residentiam apud ecclesiam et per se vel per alium in dicto altari celebrari faciat omnibus diebus dominicis de sancta Trinitate . ♦ Feria 2a pro defunctis . ♦ Feria 3a de sancto spiritu . ♦ Feria quarta de corpore Christi ♦ Feria quinta de sancto Jacobo cum collecta de sancta Agnete ♦ Feria sexta de sancto Clemente . ♦ Sabbato de domina . ♦

Et in singulis missis collectam pro pace . Deus a quo . ♦ Et pro defunctis Fidelium deus ♦ faciat perpetuis temporibus celebrari per se vel per alium ♦

Item in quolibet anno inperpetuum immediate post dominicam Trinitatis faciat solemniter decantari per unam ebdomadam missas infrascriptis . ♦

Videlicet prima die dominica missam de conceptione beate Marie virginis ♦ Feria 2a de nativitate ejusdem . ♦ Feria 3a de annunciatione ♦ Feria quarta de visitacione . ♦ Feria quinta de Nativitate Christi . Puer natus . ♦ Feria sexta de purificatione Marie virginis . ♦ Sabbato de assumptione beate Marie . ♦

Istas missas perpetuo quolibet anno semel in dominica septimana celebrabit aut faciat solemniter celebrari cum vii parvis candelis dictis bogeliws ita longis quod per predictas vii missas possunt perdurare . ♦

Item possessor dicti beneficii anniversarium nostrum de una marcha argenti inter canonicos dictribuenda in dicta capella ubi nostram eligimus sepulturam faciat annuatim celebrari inter pauperes unum solidum grossorum distribuendo et campanariis dando iiii grossos . ♦

Interim autem cum vixerimus collationem dicti beneficii facere volumus . siquando in vita nostra vacaverit . ♦ Post dies autem nostros volumus et ordinamus quod successor noster qui pro tempore fuerit ad presentacionem capituli Arusiensis . quod quidem capitulum plenum et merum jus patronatus habeat presentandi quoties vacaverit dicto beneficio de idonea persona providebit . ♦

Super quibus dominorum canonicorum de capitulo et successorum nostrorum episcoporum Arusiensium conscientias in domino oneramus ♦ Et quod circa premissa faciant sicut coram districto judice omnipotente deo in extremo judicio voluerint respondere . ♦

In cujus rei testimonium sigillum nostrum . una cum sigillis dicti capituli nostri Arusiensis . una cum sigillis consensu et voluntate fratris nostri Joannis Magni ecclesiarum Lundensis et Arusiensis canonici et dilecte sororis nostre Lucie Mogensdatter ac suageri nostri Petri Trugilli capitanei nostri in Bygholm et Joannis Palnszonn capitanei nostri in Schanderborg et avunculi nostri Magni Ienssøn presentibus est appensum ♦

Datum anno domini mcdxx die sancto penthecostes ♦

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.