forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l., de udeladte formler tilføjet efter DD 1401. 29. mar., nr. 14010329006

Martinus (episcopus servus servorum dei) nobili viro Ywano Bryske militi Ottoniensis diocesis salutem (et apostolicam benedictionem)

Sincere (devotionis affectus quem ad nos et Romanam geris ecclesiam promeretur / ut votis tuis illis presertim favorabiliter annuamus / per que sicut pie desideras divinis officiis intentus / existis et spiritualis salutis tibi proveniat incrementum ♦ Hinc est quod nos tuis supplicacionibus inclinati / ut missam antequam illucescat dies circa tamen diurnam lucem / cum qualitas negotiorum pro tempore ingruentium id exegerit / liceat tibi per sacerdotes ydoneos / quos ad hoc duxeris eligendos coram te et tua familia facere celebrari / ita quod id nec tibi nec sacerdotibus taliter celebrantibus / ad culpam valeat imputari / devotioni tue auctoritate presentium de speciali gratia indulgemus proviso quod parte hujusmodi concessione utaris quia cum in altaris officio immoletur / dominus noster Ihesus Christus dei filius qui candor est lucis eterne congruit / hoc non noctis tenebris fieri sed in luce / ♦ Nulli ergo ...)

Datum Florentie 4. non. julii anno 3.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.