forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Olavo Jacobi cantori ecclesie Lundensis, bacallario in decretis.

Litterarum scientia vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt ut te specialibus favoribus et graciis prosequamur).

Cum itaque prepositura ecclesie Roskildensis, quam Johannes electus Asloensis tempore promotionis per nos facte de persona sua ad ecclesiam Asloensem obtinebat, prout obtinet, per promotionem hujusmodi et munus consecrationis eidem electo impendendum vacare speretur, nos, volentes tibi, qui etiam magister in artibus et in Romana curia causarum procurator existis, gratiam facere specialem, preposituram predictam, que dignitas non tamen major post pontificalem in dicta ecclesia Roskildensi ac curata existit, et ad quam quis per electionem assumitur [fructus necnon cotidiane distributiones 28 mr.], cum illam quovis modo preterquam per ipsius electi obitum vacare contigerit, conferendam tibi reservamus, non obstantibus quod tu, cum quo dudum, ut dignitatem personatum administrationem vel officium etiam cum cura, si tibi alias canonice conferretur, unacum quocunque alio beneficio curato seu alias incompatibili, quod etiam te alias canonice assequi contingeret, quoad viveres, retinere illaque dimittere et loco dimissorum alia beneficia duo tantum invicem incompatibilia recipere et etiam, quoad viveres, retinere valeres, apostolica fuit auctoritate dispensatum, cantoriam, que dignitas est Lundensis, et ejusdem ac Upsalensis necnon dicte Roskildensis <ecclesiarum> canonicatus et prebendas obtines, nosque dudum tibi de decanatu s. Castoris in Confluentia Treverensis diocesis, qui dignitas principalis inibi et curatus existit, et ad quem quis per electionem assumitur [omnium fructus 50 mr.], tunc vacante et antea dispositioni apostolice reservato, cujusque possessionem non habes, gratiose duximus providendum.

Volumus autem, quod, quamprimum dicte prepositure possessionem fueris pacificam assecutus, cantoriam ipsam, quam extunc vacare decernimus, omnino, prout ad id te etiam sponte obtulisti, dimittere tenearis.

Datum Florentie 5. id. julii anno 3.

Simili modo archiepiscopo Lundensi et Condomiensi ac Lubicensi episcopis.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.