Stub: tekst og oversættelse under udarbejdelse
emptyHerico regi Dacie. Cum gravi querela nobis exposuit Gaspar episcopus Osiliensis, quod, cum fuit assecutus possessionem sue Osiliensis ecclesie, cupiens conditionem et statum eius more soli[ci]ti pastoris diligenter inquirere, ipsam invenit multipliciter defraudatam et aliquibus injustis alienationibus diminutam per quemdam Wilhelmum de Warensbeth militem, pretendentem se vasallum ecclesie inemorate, sui oHin immediati predecessoris nepotem, tot de bonis et possessionibus ipsius ecclesie detinentem et injuste occupantem, quot olim quatuor vasallis miUtibus et totidem cUentibus suffecerunt, ipsumque etiam Wilhelmum ex deputatione predecessoris antedicti viginti sex annis vel circa advocatum eiusdem ecclesie seu vicedominum in temporalihus extitisse et de certis castris terris et possessionibus ad eandem ecclesiam spectantibus gubernationi sue commissam percepisse et levasse omnes proventus, nec de ipsis rationem uUo tempore redditam apparere, sed potius ipsos proventus in suam propriam utilitatem esse conversos. Asseruit preterea idem episcopus castra eadem, quibus preerat ipse Wilhelmus, taliter ipsius culpa esse collapsa, quod non possent cum pluribus florenorum millibus reformari, et colonos et rusticos ad cultum possessionum ecclesie deputatos in suis propriis edificationibus sumptuosis preter lignamina et alias res ablatas ecclesie occupatos et aliis etiain suis ^) Her med Datoen 5. Fcbr. 1421.
occupationibus nimium gravatos et pluribus ipsorum colonorum et rusticorum ipsi ecclesie subjectorum de ipsius terris et possessionibus ad suas proprias possessiones colendas et laborandas traductis territoria dicte ecclesie inculta et deserta reliquisse, necnon in grave prejudicium mense episcopalis de libro ei assignato, in quo erant bona descripta ipsi mense spectantia, cartas aliquas abstulisse et abrasisse, ut de bonis predictis, quibus ecclesiam spoliaverat, facilius occultaret, et alia plura injusta et enormia commisisse in grave prefati episcopi et ecclesie sue prejudicium et jacturam, et requisitum pluries amicabiliter ab eodem episcopo de satisfactione condigna in partibus satisfacere noluisse aliqualiter. Quamobrem prefatus episcopus ad curiam nostram venit et, sicut est debitum, pro consecutione juris sui et sue ecclesie indemnitate causam committi contra predictum Wilhelmum fecit et ipso legitime vocato ad judicium et non comparente contra eundem excommunicationis et quasdam alias sententias obtinuil, que nulla appellatione suspensa in rem judicatam transiverunt. Verum, quia sententie huiusmodi non prodessent, nisi executioni debite mandarentur, fraternitatem tuam hortamur, ut ob nostram et apostolice sedis reverentiam cirea executionem sententiarum predictarum prefato episcopo Osihensi seu vicariis et procuraloribus eius faveas et assistas consihis auxihis et favoribus oportunis, etiam, si opus erit, cum potentia l)rachii tui, ul idem episcopus earundem sententiarum elTectum sine ahquo impedimento juxta tenorem executoriahum hterarum desuper concessarum valeat consequi et reahter obtinere, in quo rem deo acceptam facies favendo justitie contra ecclesie spohatorem et nobis etiam comphicenliam facies singularem. Datum Rome apud s. Mariam maiorem.