Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Nafnoni episcopo Ottoniensi.
Romani pontificis
Dudum siquidem, ecclesia Ottoniensi per
Johannis episcopi obitum pastoris solatio destituta, capitulum
ipsius ecclesie ... te tunc episcopum Arosiensem in eorum et ipsius
ecclesie episcopum concorditer postulaverunt, tuque postulationi hujusmodi, illius
tibi
presentato decreto, si et in quantum nobis placeret, consensisti, et deinde prefati
capitulum hujusmodi postulationis negotium proponi fecerunt in consistorio coram nobis,
illam
Nos igitur postulationem ipsam tueque persone merita per Lucidum s. Marie in Cosmedin diaconum cardinalem examinari fecimus diligenter et, quia, facta nobis per ipsum cardinalem super hoc relatione plenaria et fideli, postulationem eandem invenimus de persona tua fore canonicam, postulationem ipsam admittentes ..... ad te .... (etc. = APD II 71 nr. 873, ) direximus oculos nostre mentis.
Intendentes igitur tam dicte ecclesie Ottoniensi quam ejus gregi dominico salubriter providere, te a vinculo, quo dicte ecclesie Arosiensi tenebaris, absolventes, te ad ecclesiam Ottoniensem transferimus ....
Volumus autem, quod, antequam possessionem administrationis bonorum dicte Ottoniensis ecclesie recipias, in manibus Roskildensis vel Ripensis episcoporum prestes fidelitatis debite juramentum juxta formam, quam sub bulla nostra mittimus inclusam ...
Datum Tibure 2. id. julii anno 4.
Simili modo Capitulo ecclesie Ottoniensis. Clero civitatis et diocesis Ottoniensis. Populo civitatis et diocesis Ottoniensis Universis vassallis ecclesie Ottoniensis. Archiepiscopo Lundensi. Erico regi Dacie.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.