forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Magistro Capo de Laturre, capellano nostro et causarum palatii apostolici auditori.

Literarum scientia vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos dilectus filius [Johannes Burammer perpetuus vicarius in ecclesia s. Ciriaci extra muros Luneburgenses Verdensis diocesis magister in artibus] fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad graciam liberales).

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Johannis Burammer perpetui vicarii in ecclesia s. Ciriaci extra muros Luneburgenses Verdensis diocesis magistri in artibus petitio continebat, quod, orta dudum inter Joachim Molzan canonicum Zwerinensem et Ottonem Boetii, qui se gerit pro canonico ecclesie Ripensis, super canonicatu et maiori prebenda ecclesie Lubicensis, in qua maiores medie et minores prebende fore noscuntur, de quibus tunc per obitum Johannis Langhen vacantibus Joachim sibi auctoritate apostolica provisum fuisse canonice ac dictum Ottonem se provisioni huiusmodi contra justitiam opposuisse ac fecisse, quominus provisio ipsa debitum sortiretur effectum, Otto vero predicti canonicatum et prebendam predictos ad se de jure spectare asserebant, prout ipse Otto adhuc asserit, materia questionis, nos causam huiusmodi, non obstante quod de sui natura ad dictam (!) [= Romanam] curiam legitime devoluta et apud eam tractanda et finienda non esset, tibi ad instantiam dicti Joachim audiendam commisimus et fine debito terminandam, tuque in causa huiusmodi ad nonnullos actus citra tamen conclusionem inter dictas partes diceris processisse.

Cum autem, lite huiusmodi sic coram te indecisa pendente, prefatus Joachim, tunc fructuum camere apostolice debitorum in Bremensi et Rigensi provinciis ac nonnullis aliis civitatibus et diocesibus collector existens, liti et cause huiusmodi ac omni juri sibi in dictis canonicatu et prebenda quomodolibet competenti coram quibusdam notario publico et testibus extra predictam curiam sponte cesserit, nos . . . , ne ad eosdem canonicatum et prebendam alicui vitiosus pateat ingressus, si lis huiusmodi legitimo careat defensore, qui tueatur eandem, providere volentes, discretioni tue mandamus, quatinus eundem Johannem Burammer, dummodo in dictis canonicatu et prebenda intrusus non fuerit, in jure, quod predicto Joachim tempore cessionis eiusdem in prefatis canonicatu et prebenda quomodolibet competere potuit, auctoritate nostra surroges dictumque jus sibi conferas et provideas etiam de illo et nichilominus canonicatum et prebendam prefatos [fructus 16 mr.] eidem Johanni Burammer auctoritate nostra conferas.

Datum Rome apud s. Mariam majorem 5. non. oct. anno 4.

I perioden 1. januar 2017 til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.