forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

.. Nicolao de Leis canonico basilice principis apostolorum de Urbe.

Vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt ut te specialibus favoribus et graciis prosequamur).

Cum itaque prepositura ecclesie Roskildensis, quam .. Olavus electus Arosiensis tempore promotionis per nos nuper facte de eo ad ecclesiam Arosiensem ... obtinebat, prout obtinet, per hujusmodi promotionem et munus consecrationis impendendum eidem electo vacare speretur, nos volentes tibi ... gratiam facere specialem preposituram predictam, que curata et dignitas non tamen major post pontificalem in dicta ecclesia Roskildensi existit, et ad quam consuevit quis per electionem assumi [fructus 100 flor. auri de camera] ... conferendam tibi donationi apostolice reservamus ..... non obstante, quod, ut asseris, basilice principis apostolorum de Urbe et ss. Cosme et Damiani ac s. Adriani de Urbe canonicatus et prebendas necnon cantoriam Lundensis ecclesiarum [omnium fructus 125 flor. similium] nosceris obtinere.

Volumus autem, quod, quamprimum vigore presentium dictam preposituram fueris pacifice assecutus, eandem cantoriam, quam extunc vacare decernimus, omnino, prout ad id etiam te sponte obtulisti, dimittere tenearis ....

Datum Rome 3. id. nov. anno 4.

Simili modo .. archiepiscopo Lundensi et episcopo Spoletano ac .. preposito ecclesie Lubicensis.

Datum ut supra.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.