Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Magistro Johanni de Bortzow canonico ecclesie Roskildensis, scriptori et familiari nostro.
Grata familiaritatis obsequia ..., vite ac morum honestas
Cum itaque prepositura ecclesie Roskildensis, quam Olavus electus Arosiensis tempore promotionis per nos facte de ipso ad ecclesiam Arosiensem tunc pastoris solatio destitutam obtinebat, prout obtinet, per hujusmodi promotionem et munus consecrationis impendendum eidem electo vacare speretur, nos, volentes tibi, qui etiam litterarum apostolicarum abbreviator existis, gratiam facere specialem, canonicatum dicte ecclesie Roskildensis, in qua majores et minores prebende fore noscuntur .., tibi conferimus et de illo etiam providemus; unam vero ex hujusmodi prebendis, si qua vacat ad presens vel cum vacaverit ...., ac preposituram predictam, que dignitas non tamen major post pontificalem existit, et ad quam quis per electionem assumitur, cuique cura imminet animarum [fructus 20 mr.], cum illam quovis modo preterquam per ipsius electi obitum vacare contigerit, conferendas tibi donationi apostolice reservamus ..., non obstantibus ... quod in b. Marie Hamburgensi cum thesauraria et in Zwerinensi cum cantoria, que et thesauraria predicta inibi simplicia officia existunt, necnon in Lubicensi, in quibus singulis majores et minores prebende fore noscuntur, canonicatus cum totidem inibi majoribus prebendis [omnium fructus 80 mr.] obtines ac super canonicatu et prebenda in Nidrosiensi necnon super in Threndones et in Vogedehaghen parrochialibus Bremensis Nidrosiensis et Zwerinensis diocesium ecclesiis, quorum possessionem non habes [omnium fructus 220 mr.], in palatio apostolico litigas ac dudum tecum, ut prefatas parrochiales ecclesias, si illas assequereris, per annum insimul retinere valeres, auctoritate apostolica fuit dispensatum, nosque tibi de beneficio sine cura ad collationem provisionem presentationem seu quamvis aliam dispositionem episcopi Verdensis ac prepositi decani scolastici thesaurarii cantoris archidiaconorum et capituli singulorumque canonicorum et personarum ecclesie Verdensis .. pertinente .. per alias nostras litteras gratiose mandavimus provideri.
Nos enim tecum, ut preposituram predictam, si tibi presentium vigore conferatur, recipere ac unacum altera ipsarum parrochialium ecclesiarum, si ipsam assequaris, usque ad quinquennium reliqua per te dimissa insimul retinere libere valeas, tenore presentium .. dispensamus.
Volumus autem, quod interim alteram ex prepositura et parrochiali ecclesia predictis pro alio beneficio cum eorum reliquo compatibili permutare, alioquin illam ex ipsis, quam primo assecutus fueris, et quam lapso dicto quinquennio vacare decernimus, dimittere omnino tenearis ...
Preterea cessionem juris tibi in quibusvis aliis beneficiis quomodolibet competentis per te hodie in manibus nostris sponte factam admittimus per presentes ...
Datum Rome 3. id. nov. anno 4.
Simili modo Electensi et Lubicensi ac Zwerinensi episcopis.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.