forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Episcopo Burglanensi.

Oblate nobis pro parte nobilis viri Godscalci Andree domicelli et nobilis mulieris Johanne de Masdaal relicte Bundi Duwe militis vidue tue diocesis petitionis series continebat, quod ipsi desiderant invicem matrimonialiter copulari, sed, quia quarto consanguinitatis gradu invicem sunt conjuncti, hujusmodi eorum desiderium adimplere nequeunt, dispensatione super hoc apostolica non obtenta.

Quare pro parte dictorum Godscalci et Johanne nobis fuit supplicatum, ut super hoc eis providere dignaremur.

Nos <igitur> fraternitati tue mandamus, quatenus, si est ita, dictaque Johanna propter hoc rapta non fuerit, cum eisdem Godscalco et Johanna, ut ... matrimonium inter se libere contrahere et in eo remanere licite valeant, apostolica auctoritate dispenses, prolem ex hujusmodi matrimonio suscipiendam legitimam nuntiando.

Datum Rome 13. kal. jan. anno 5.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.