Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Supplicatur pro parte prepositi canonicorum et capituli ecclesie
Burglanensis
regni Dacie provincie Lundensis regularem
vitam professorum, quatenus, ipsos et ecclesiam suam Burglanensem sub s. Petri atque
vestra protectione suscipientes, <ut> omnia privilegia a
predecessoribus vestris ipsis et eidem ecclesie concessa <et> quecunque
bona dicta ecclesia impresentiarum juste et canonice possidet concessione pontificum,
largitione regum seu militum, oblatione fidelium seu aliis justis modis aut in futurum
prestante domino poterit adipisci, firma eis et suis successoribus et ecclesie prefate
illibata permaneant, <concedere> necnon libertates et exemptiones
secularium exactionum a regibus vel principibus vel aliis fidelibus ipsis indultas
confirmare
Fiat. O.
Item <quatenus> prefatis preposito canonicis et capitulo dicte
ecclesie Burglanensis, ut licite portare valeant superpellicium et almucium, quemadmodum
alii canonici ecclesiarum cathedralium ejusdem ordinis et observantie existentium
tempore
divinorum portant et portare sunt consueti, ac etiam, ut prefati canonici singulariter
singuli, quicquid eis a suis superioribus vel aliis Christi fidelibus sive in
possessionibus sive in decimis sive aliis piis largitionibus et oblationibus ad victum
et
amictum devote distribuitur et pie largitum fuerit,
Fiat, si sine scandalo. O.
Item supplicatur pro parte Johannis Nicolai prepositi ecclesie Burglanensis, quatenus sibi, ut aliquem idoneum et discretum presbiterum in suum possit eligere confessorem, qui confessionibus suis diligenter auditis pro commissis, etiam si talia fuerint, propter que sedes apostolica sit merito consulenda, debitam absolutionem impendat et injungat penitentiam salutarem eumque nichilominus ab omnibus excommunicationis suspensionis et interdicti sententiis, si quas a jure vel ab homine promulgatas hactenus forsan incurrit, etiam si absolutio Romano pontifici dumtaxat reservata fuerit, aliisque excessibus et delictis absolvat in forma ecclesie consueta ac secum super irregularitate, si quam hujusmodi sententiis ligatus celebrando divina vel immiscendo se illis, non tamen in contemptum clavium, incurrit, dispenset omnemque inhabilitatis et infamie maculam per eum premissorum occasione contractam aboleat necnon sibi plenariam remissionem omnium peccatorum suorum semel in vita ac semel in articulo mortis impendere valeat, indulgere dignemini.
Fiat. O.
Datum Rome 4. kal. martii anno 5.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.