forrige næste

Tekst efter Aa1. Teksten er særdeles fejlbehæftet, cf. Suhms bemærkning SRD VII p. 263: "Ex autographo chartaceo in Archivo Regio, sed ita male scripto, ut nonnullæ hinc atque illinc voces, minoris tamen ut plurimum momenti, sollertiam Langebekii, qui illud 1771 propria manu exscripsit, effugerint. Has, ut mos erat viro indefesso, repetitæ diligentiæ relictas, restituere non permisit interveniens mors immatura. Nonnullas harum, quarum lectio dubia non videbatur, suis locis inseruimus, ceteris punctis indicatis; sic enim et veritati et utilitati factum satis arbitramur". Oversættelsen vil således til en vis grad have parafrasens karakter. Kritisk apparat skyldes i det store og hele Dipl. Flensborgense.

Iste sunt querele et peticiones, quas nos Ericus, Dei gracia regnorum Dacie, Suecie, Noruegie, Sclavorum et Gotorum rex et dux Pomeranie, dedimus et damus et de quibus nos conquerimur adversus generosos dominos Heinricum, Adolfum et Gerhardum, comites in Holsten etc. prout hic inferius scriptum est, super quibus nos justiciam desideramus coram vobis generoso principe, dilecto domino duce Heinrico, dicto Rumpolt, Dei gracia Duce majoris Glagouie, Sclavonie etc. tamquam coram judice, siquti vos nobis ex una parte et nostris avunculis de Holsten ex alia parte pro uno plene potestatis judice huc missi estis a serenissimo principe, domino Sigismundo, Romano rege semper augusto ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. rege, <ad> nostras differencias et discordias cum jure hic terminandas, quarum ab utraque parte in vos remansimus, quod vos eciam acceptastis sicut plene potestatis judex in nostris causis. ♦

Inprimis quod nostri avunculi detinent nobis nostra, sicut Gottorp et quicquid ultra in eorum potestate in Sunderjutland cum silva Danica et Alsen et provincias Frisie vulgariter Herden nuncupatas, cum pluribus aliis insulis cum omnibus eorum pertinenciis sicut ille ab antiquo in omnibus eorum metis et granitiis sitæ sunt, super quibus dei justiciam habemus et ita bonum verumque jus tam ex parte hereditatis, ac si in jure hereditas esse deberet, et esset <ex> parte nostrorum regnorum et corone Dacie, ad que cum jure spectabant, ab illo tempore, quo ipsum cum hominibus fuit inhabitatum et sicut adhuc est, quod bene probare poterimus tam cum inhabitacionibus illarum terrarum, quam eciam quandocunque nobis illud de jure secundum nostri regni jus opus et necesse est.♦

Quapropter desideramus nos et postulamus a vobis tamquam apud judicem, si justum fuerit, sicut nos speramus, quod sit juxta nostri regni jus nostris avunculis de Holsten denunciandum et pro jure pronunciandum, quod ipsi in contractu sine dilacione renuncient et dimittant et sequi permittant nostra, sicuti Gottorp et quicquid ipsi ultra in eorum potestate habent in prenominata terra Sunder Judland, secundum quod bene sufficimus et possumus probare et ostendere tam cum inhabitatoribus ipsarum terrarum, et sicut nobis secundum jus notum est, quod ipsum prefatum castrum Gottorp, et quicquid nostri avunculi de Holsten prefati plus habent in eorum potestate in Sunder Jutland ad nos de jure spectat, eciam confidimus justicie, quod sit jus, quod nostri avunculi prefati debebunt nobis esse obligati pro omnibus perceptis earundem terrarum et dampna supradicta et pecunias restituere vel refundere, quas nos et nostri predecessores reges Dacie sustinuimus et fecimus propter ipsam violentam detencionem et injustam possessionem, quas ipsi nobis et nostris predecessoribus regibus Dacie intulerunt et fecerunt. Quod si nostri avunculi prefati, quamvis proponerent, sicut ipsi antea bene fecerunt sub tali intellectu prenominatam terram Sunderjutland debere ipsorum rectum antiquum paternum feudum esse et quod hoc possiderunt quiete per annum et diem et diem et annum sine impeticione seu querela et volunt hoc ipsorum esse paternum feudum, probare testibus, ostendere, tenere, defendere, sicut ad ipsos de jure spectat. Ad hec respondemus, non, et volumus hoc defendere ubicunque hoc ad nos de jure spectat, secundum nostri regni jus, quod hoc nunquam factum est a nobis aut a nostris predecessoribus regibus Dacie, quando nos et nostri predecessores nostris avunculis de Holsten aut eorum parentibus nec feudum nec concessionem in hoc fecerunt, nec est hoc jus secundum regni scripti juris denunciationem, quod nullus rexDacie, aut aliquis in eodem regno aliquot feudum concedere habeat, aut aliquis in eodem regno suam hereditatem in feudum acceptare soleat. Et speramus, quod sit justum, quod nostri avunculi de Holsten prefati de jure non possint gaudere adversus nos probacione, testimonio aut defensione ipsius feudi, sicut ipsi de hoc se jactant, si ipsi hoc proponere vellent, secundum quod in nostro regno Dacie nullum jus feudi est et nullus talibus testibus pretactis ibidem gaudere potest de jure, prout nos illud juxta nostri regni jura bene probare possumus. ♦

Item possumus bene probare cum nostrorum prefatorum avunculorum de Holsten predecessorum sicuti comitis Henrici et comitis Nicolai patentibus sigillatis litteris, tunc in quibus ipsi nobis concedunt, quod ipsi Gutorp et plura castra in prefata terra Sunderjutland pro uno pignore sub fide ceperunt, pro una summa pecunie sicut credere licet, bene <litere> ostendunt, a quibus bene poteritis considerare, que rei veritas in hoc consistere possit, si ipsi tale quid proposuerunt, quod ipsorum antiquum paternum feudum esse deberet, quia si fuisset eorum paternum feudum, quid opus fuisset eis hoc pro pignore sub fide recipere et ejusdem pignoracionis nostrorum parentum et predecessorum, sicut ipse idem, qui ipsam pignoracionem fecit, et omnes illi, qui ab illo tempore citra reges Dacie fuerunt seu administratores usque ad nos: ♦

Hii omnes pro majori parte requisierunt pretacta pignora redimere secundum jus et secundum probacionem, quam super hoc habent, sicut et nos fecimus, quod bene probare potuimus, quod tamen nobis fieri non potuit et semper tamen violenter detinuerunt, prout adhuc fecerunt eciam nostri predecessores questionem cum benignitate et requisierunt iterum et iterum redimere secundum jus et propter hoc ad guerras et displicentias devenerunt, cum talibus monicionibus et requisicionibus ipsorum juris, sic semper et nos et speramus in justicia. Si nostri avunculi prefati tale quid proposuerunt, in quo de nobis conquererentur aut de nostris predecessoribus quicquid violencia et injusticie, in quocunque modo, quando hoc proponerent, in prescriptis pignoribus et attinenciis ipsarum literarum, et hoc sumus nos sicuti existimamus ad nullam emendam de jure obligati, ex eo, quod ipsi nostros predecessores et nos ad tales insultus cum violenta et injusta detencione induxerunt et portaverunt, tamen quamcunque penam, necessitatem et dampnum quisque sibi tam violenta perpetracione in detencione importaverit, hoc ipse jure sustinebit. ♦

Etiam conquerimur coram vobis, pro ut vos noster judex estis, de grandi insultu, violentia et injuria, quam nostri avunculi prefati et eorum predecessores in nos et nostros predecessores reges Dacie commiserunt cum pacis violacione, rapinis, incendiis, interfectionibus ultra restitutionem et refusionem sumpserunt violente detencionis et injuste possessionis, de quibus speramus emendam impendi juxta pronunciacionem et diffinicionem juris, prout supra scriptum est. ♦

In primis eorum ipsorum parentes et predecessores, sicut comes Gerardus et sui filii, comes Henricus et comes Nicolaus regnum Dacie infestarunt cum guerris et litibus taliter, quod centum ecclesie et parrochie adhuc hodierna die propterea deserte jacent in Jutlande et eque bene alibi in regno, quod multum esset describere, quare illud dampnum nominatum extenuare debeamus, poteritis vos et omnes probi viri bene considerare. Nichilominus quod illud utique nominemus, prout in veritate bene possemus, tunc re vera bene sumus et propter veritatem, de qua scribimus, per talem esse debebitis, tunc extimamus nos illud dampnum eo minus et ponimus ipsum ad CCCC marcarum leodughe dictas. Et ut vos sciatis, quod rex Waldemer noster predecessor felicis recordacionis habuit in sua vitali fruitione in sua potestate, quod nos bene probare potuimus, in prescripta terra Sunderjutland castra, videlicet Sunderborg, Norborg, Kekelborg, Brodeborg, Openra, Hardesla et Tunderen, et pro tunc tali tempore nichil ultra habuerunt nostrorum prescriptorum avunculorum de Holsten parentes in eorum potestate in prescripta terra preter Gotrop cum talibus attinenciis, prout hæc in eorum pignoribus. Habuerunt inde, extunc rex Woldemer felicis recordacionis defunctus fuit, tunc comes Heinricus nostri prescripti avunculi predecessor et comes Nicolaus frater suus se magis incenserunt, cujus violenciam et potenciam talem, quod ipsi prescripta castra et terras in suam potestatem obtinuerunt eo tempore, quo ipsum regnum sine defensione fuit; sic quod nullus rex in regno erat, taliter ipsi prescripta castra et terras in eorum potestatem obtinuerunt cum nullo jure et in ipsis nullamconcessionem feudum aut hereditatem habent a nobis aut a nostris predecessoribus regibus prescripti regni secundum quod prescriptum est, et volumus et possumus hoc bene probare ubicunque nobis de jure hoc incumbit cum nostri regni jure. ♦

Eciam contigerat, quod rex Cristoforus nostri predecessoris regis Waldemari pater, felicis memorie, tradidit sub fide comiti Johanni de Holsten regnum Dacie sicut castra, civitates, terras. Ille idem comes Johannes cum avunculorum prescriptorum predecessor fuit et ipsi suas successiones, hereditates et bona possident jure hereditario, et illud idem regnum, castra et terras detinuit idem Comes Johannes adversus dictum regem Cristoforum contra fidem, prout ipse sibi promisit et fecit, cum interfecerit, quando ipse sua castra et terras repetiit et hec et regnum suo filio regi Waldemaro a prescripto comite Johanne remanserunt detenta tamdiu, quod ipse cum potestate et cum magnis expensis recuperavit. Illud dampnum tam magnum, sicut fuit, quod male statuit extimandum, tamen nos ipsum extimamus ad omne munus ad decem centena milia lodike marcas, et speramus de justitia, quod nostri avunculi prescripti teneantur et debeantur nobis prescripta dampna refundere de jure, cum ipsi ejusdem prescripti comitis Johannis heredes sint et castra possideant et sustinere debeant quicquid de jure spectat propter suprascriptam fidem et confidenciam, qua prescripto Johanni comiti confisum fuit etc. ♦

Item dampnum et pacis fractio et libere nobilitatis, de quibus nos conquerimur coram vobis sicut coram Judice, de quo nos justitiam desideramus, de quibus nostri avunculi de Holsten prenominati nos et nostros subditos, et terram et homines personarum privarunt cum rapinis, incendiis et homicidiis, ♦

Inprimis combuxerunt et annichilaverunt et destruxerunt , videlicet Anglem, quod nos et nostri servitores presentialiter existentes et nostri officiales in Nyhus, in Openra, Adesleue, in Troyenborg, in majori Tondern et nostram terram Gerthadeo, Bursao et de Lage et Hams et etiam multas alias terras; dampnum illud existimamus XXc. marcas argenti, et ipsi receperunt etiam a nobis infra pacis tempus Swauastede et Flensborg, de quibus dampnificati sumus in centenis milibus lodige marcis argenti, et speramus in justicia, quod ipsi tenebuntur nobis ad restitucionem dampnorum et emendam secundum jus, et sustinebunt in se pro eo jus pacis fraccionis, sicut pacis fraccionis jus postulat. Et conquerimur nos de ipsis, pro quo justiciam postulamus, quod ipsi nos dampnificarent contra jus in homicidiis et captivacionibus nostrorum servitorum et hominum ad XXXc. lodige marcas argenti. ♦

Item fuerunt nobis tempore pacis interfecti quidam dictus Nicolaus Schlett et plures alii homines cum eo in Sunderburg et eorum bona recepit, quod dampnum existimamus ad IIIm. marcarum. ♦

Item civitates tractaverunt et fecerunt treugas pacis ad duos annos, sicuti bene probabile est, infra quod tempus pacis fuerunt recepta nostro homini et famulo Domino Ottoni van deme Knope , Domino Eler Rönnow et Nicolao van der Wisch, eorum bona, que facta fuerunt de Gottorpp intus et extra, quod dampnum exestimant ipsi ad mille marcas. Hanc pacis violacionem noster avunculus de Holsten confessus est, quod hoc fuit suum mandatum et studium et nos credimus, quod ipse teneatur de jure pro hoc sustinere penam et emendam secundum pacis jura, etiam si hoc preter suam voluntatem et mandatum factum fuisset. ♦

Item domino Erico Krumedike fuerunt recepta infra tempus pacis sexaginta equi per illos, qui fuerunt in pace colligati, sicut bene probabile est etc. ♦

Item fuit nobis interfectus . . . . in Flensborg Petrus Achtorp infra tempus pacis. ♦

Item Bondi Belzendal, Hassencoppe et eorum complices receperunt famulis bischopp Bohes quatuor equos juxta Slesuick. ♦

Item filii Nicolai van der Wisch et Hasekoppe et sui complices receperunt pauperibus hominibus prefati bischop Bohes in Wy[xherden] XXXVI capita pecudum in bobus vaccis et [equis] et fuerunt ducta in domum prefati Nicolai . . [in R]ansthorpe. ♦

Item Conradus van der Wysch abscidit crura nostro civi Truwels, filio Martini. Item recepit ipse idem piscatoribus eorum naves et recia et eos percussit. Item recepit ipse idem Truwels Spensmit suam togam. Item eciam recepit ipse idem Nicolao filio Oleues suam togam. Item vulneravit ipse Halen famulus Rades et Hennynk Reyslegers famulum. Item captivavit Græsen et Johannem Beker et cassavit eos ad equos et boves. Item captivavit ipse Jesse Brun. Item recepit filio suo Wilhades, Bouek, Rodehamse et Korenpagen ipsorum boues, equos et multis nostris ciuibus in Flensborg, et ipse idem Conradus fuit continuus domesticus publicus in Gottorp et in Sleswik in tempore, quo ipse suprascripta facta perpetrare voluit et perpetravit, cum qua racione hoc factum est, hoc poteritis eciam perpendere. ♦

Item fuerunt recepti Heinrico Ransow nostro servitori sui boues, quod fecerat Conradus filius Martini. ♦

Item conqueritur Dominus Heinricus Krumedich, quod suo famulo Gotschalko Laurentii fuerunt recepte sue pecudes et equi et quicquid in sua domo habuit et hoc fecerat unus nomine Jesse Jesson, Erike Bundeson et eorum adjutores, quos bene nominare poterimus. ♦

Item uni alteri suo pauperi homini, qui nominabatur Jesse Wagenson de sua domo bona omnia, que in ea habuit, quod eadem societas fecit, et ipsi adduxerunt illa bona in Sondergausherde et in Eyderstede et fuerunt ibi domestici et eciam alibi alius noster avunculus aliquid proponere habuit. ♦

Item conqueritur dominus Elerd Rönow, quod suus amicus sibi fuit interfectus per unum nomine Nicolaus, Tidynghusen, ubi noster avunculus de Holsten in persona presens fuit in campo. ♦

Item conqueritur dominus Martinus Jonson, quod sibi infra tempus pacis unus famulus interfectus fuit, et unus equus receptus ad valorem quinquaginta marcarum Lubicensium, quod fecerant Jurgen de Qualen et Hasekope. ♦

Item dominus Detleff Rixstorp recepit uni nostro civi Otte XXXc, boves et dixerat, se velle solvere, quod non fecit. ♦

Item fuit nobis clam recepta una bombarda infra tempus pacis a Sleswik vi facta, speramus, quod noster avunculus conscius fuit, quamquam noster avunculus non in sua potestate habuit, et speramus de justitia, ipsi sint nobis obligati ad restituendum in nostram potestatem cum tamen in una fide et pace fidebamus. ♦

Item noster avunculus de Holsten infra unam manifestam pacem adfuit contra nostram Frisiam, quam in nostra potestate habuimus, intermisit se de ea et exactionavit a qualibet domo unam libram denariorum anglicorum. ♦

Item fuerunt recepte vacce apud Flensborg infra tempus pacis, et quamvis dicatur, quod Paulus Dosenrade hoc fecerat, tamen ipsi ad hoc equitarunt de terra Holsten et redierunt iterato in eam et fuerunt in pane avunculi nostri in servicio dominorum habuerunt bene sexaginta equos tempore illo, quo hoc faciat, sicut bene probabile est. ♦

Item Nicolao Daa nostro servitori fuerunt recepta de domo et curia omnia, que habuit, quod bene declarari poterit, quicquid hoc fuit, quod eadem societas fecit. ♦

Item eodem tempore fuerunt recepta viro de Flensborg nomine Nicolaus Clemer omnia bona sua et mercimonia in Sunderborg civitate, et qui hoc fecerunt, fuerunt domestici in Gottorp et in Slesuick, se ipsum memorat. ♦

Item eodem tempore fuerant recepta illis de Flensborg XI vasa alechum in Wogenstad et quicquid plus habuerant de bonis, quod fecerat eadem societas. ♦

Item fuerunt recepti Martino Wussen sui equi silvestres, hoc fecerunt Gekhofft et Hasekop et eorum societas, eciam fuerunt domestici in terra de Holsten et duxerunt equos ipsos ad eandem terram et fuerunt in valore IIIc. marcarum Lubecensium. ♦

Item fuerunt recepti Henrico Sturen duo equi, quod eciam Paulus Dosenrod fecit. ♦

Item Nicolao Daa fuerunt recepti nunc iterata vice quatuor equi et cum hoc quicquid in domo sua habuit. Item episcopo de Ripen et domino Erico Nielsson fuerunt captivati duo famuli et recepti duo equi, quos debebant equitasse ad diem placitum in Sleswik, et predicta fecit Paulus de Dosenrod. ♦

Si noster avunculus ad prescriptas pacis violaciones vellet respondere negative et cum jure negandi repellere, speramus, quod sit de jure, quod omnis pacis violacio possit testibus probari, prout nos bene possumus omnes istas violaciones, prout nobis de jure incumbit. ♦

Eciam conqueruntur nostri homines et servitores adversus nostrum avunculum de Holsten prescriptum, inprimis dominus Ericus Krumedik, cui detinent Xc marcas, quas pro ipsis solvit suis certis creditoribus, de quo dampnum recepit. ♦

Eciam conqueritur dominus Helardus ex parte filiorum fratris sui domini Teyonensis et ex parte sua propria de IIIm marcarum, de quibus potest veram probacionem ostendere, quod ipsi de jure teneantur, dominus Otto de Kenap. Similiter conqueritur, quod sibi detineant XV centena marcas, quas tempore pacis in eorum creditoribuspersolvit. ♦

Eciam detinent ipsi domini Rayneri Sesteden filiis XV centena marcarum, de quibus eciam nos jus petimus ex parte nostrorum famulorum et hominum a nostro avunculo prescripto. ♦

Omnes istas prescriptas particulas et unam quamque singulariter ponimus nos Rex Ericus prescriptus et statuimus jure coram vobis generoso principe domino Heinrico prenominato nos cum jure componendi, pro ut ad nos missi estis pro vero potente judice ab utraque parte, si quis adversus predicta dicere voluerit, qui suam extimacionem reddere voluerit, quod tam nostra scripta avunculus noster et nos invicem habemus secundum aliud jus debetur determinari, quam secundum jus regni Dacie sicut supra scriptum est ad hoc nos taliter respondemus, quod non debebit de jure, tamen ullum aliud jus definiri nisi secundam regni nostri jura, prout suprascriptum est, sicut nos in nostra peticione in vos remansimus, secundum quod discordie et dissenciones site sunt infra nostrum regnum et jurisdictonem nostri regni Dacie. Et cum hic sint castra et provincie et valles sita ibi, super quibus nostros avunculos prefatos impetimus. Eciam ea de causa, quod vos estis in presentis regni jurisdictione, uti vos nostra jura regnique nostri juxta peticionem et responsionem nostram, propterea habebitis eciam secundum talia jura diffinire, prout hic habetur, ubi de nostro jure in vos remansimus et credimus, quod sit juris in omnibus regnis sua antiqua et confirmata et approbata scripta jura, habent, quod secundum ea judicare debebit super omnibus situacionibus, hereditatibus et adjacentibus vallibus in illis jurisdictionibus, in quibus site sunt, in casu, quo nostra neglexerit petitor, est ut suum jus defendat, et preservet quando ipse de sua causa vellet stare jure, quemadmodum nos in presenti prescripta occasione facimus et nichil dimittimus, in quibus nobis reservamus omnia, que de jure reservare et uti possumus, et eciam super hoc bene habemus patentes literas apertas, quas bene ostendere potuimus, prout hoc in pristinis temporibus inter nos tractatum est, et super quibus nos ab utraque parte consensum dedimus, nos secundum jura danica componendi quicquid unus adversus alterum agere habet, et speramus nos utique de jure illo debere gaudere, quod cum literis sigillatis probare possumus. ♦

Si vobis suprascriptis aut quicquid aliud propositum aut enarratum fuit de nobis ab utraque parte taliter, quod vos taliter pro presenti potueritis nos hic in eadem <causa> non componere secundum jus, quod tamen male libenter videremus, cum tamen in tali spe semper sumus, quod velitis nos hic cum justicia componere seu velitis fieri talis propositi, quod velitis nos ambas partes ulterius remittere ad nostrum dominum Romanum regem prefatum in tali modo et intellectu prout hoc nobiscum inter nos ambas partes tractastis et super hoc scripta sigillata a nobis ambabus partibus accepistis, ita nos libenti animo de hujusmodi causa remanebimus apud eundem dominum nostrum, dominum Romanum regem etc. cum jure nos concordandi in omnem modum, prout de hoc hic in vos remansimus et secundum talia jura, prout nos hic debuistis componere, infra talia tempora et denunciaciones temporis et loci, ubi ipsa summa juris feretur, prout hoc jam actu utrique parti dixistis, et vestre sigillate litere hoc clarius dejurant. Nichilominus reservamus nobis peticionem et responsionem omnium habere, quociens et quando nobis de jure necesse et opus fuerit adversus prenominatos nostros avunculos super talibus verbis aut scriptis <que> adversus nos dantur, ad que nobis opus et necesse fuerit respondere, omnes istarum querelarum petitionem et peticiones, quas nos damus et quibus respondemus in scriptis tot fuerunt quot jus etc. et tot notariorum etc. ut in fine originalium concluditur. Datum et scriptum in Flensborg MCCCCXXIII. die Epiphanie Domini nostro sub secreto. ♦

Hic sigillum imperiale pertinet.

Dette er de klager og anmodninger, som vi Erik, af Guds nåde konge af Danmarks, Sveriges og Norges riger, de Venders og Goters og hertug af Pommern, har givet og giver, og med hvilke vi rejser anklage imod de ærværdige herrer Heinrich, Adolf og Gerhard, grever i Holsten osv. således som her nedenfor står skrevet, og med hensyn til hvilke vi udbeder os retfærdighed i nærvær af jer, ærværdige fyrste, elskede herre, Heinrich Rumpold, af Guds nåde hertug af Gross Glogau og Schlesien osv. i jeres egenskab af dommer, således som I er blevet sendt hertil til os på den ene side og vores holstenske frænder på den anden som fuldmægtig dommer af den særdeles ophøjede fyrste og herre Sigismund, romersk konge altid forøger af riget, konge af Ungarn, Böhmen, Dalmatien og Kroatien osv., til at afgøre vores stridigheder, til afgærelse af hvilke vi fra begge sider stille os til rette for jer, fordi I har indvilliget i at optræde som befuldmægtiget dommer i vore sager.

For det første tilbageholder vores frænder os det, der er vores, nemlig Gottorp og hvad som helst de herudover måtte have i deres magt i Sønderjylland med Dänischwold og Als og de frisiske herreder, almindeligvis kaldet ”Herden” under et, medsamt adskillige øvrige øer med alle deres tilliggender, således som disse fra hedenold har ligget placeret inden for deres grænseskel og -sten; over alt dette har vi Guds retfærdige bestemmelse og dermed god og sand ret, såvel som følge af arveret, hvis disse lande vel at mærke var og burde være arvelige, som ud fra vore riger og Danmarks krone, til hvilke førnævnte tilhører og har tilhørt fra den dag, landet blev beboet. Dette kan vi godtgøre såvel med udsagn fra disse landes egne indbyggere og når som helst, vi er forpligtet hertil ifølge vort riges ret.

Derfor begærer vi og anmoder fra jer i jeres egenskab af dommer, at hvis retten skal ske fyldest i overensstemmelse med vores påstand, da lad den følge vort riges ret: Vore frænder fra Holsten bør meddeles og det bør forkyndes som ret, at de straks uden opsættende virkning skal give afkald på og overdrage det, der er vores i førnævnte land Sønderjylland, nemlig Gottorp og hvad som helst de har i deres magt, i overensstemmelse med det vi kan godtgøre, bevise og vise såvel med disse landes indbyggeres udsagn og fordi det med hensyn til vores ret er kendt, at førnævnte Gottorp slot og hvad som helst vore førnævnte frænder fra Holsten har i deres magt i Sønderjylland, retmæssigt tilhører os; og vi anser for retfærdigt, at skal der være ret, da skal vore førnævnte frænder være forpligtet til at tilbagegive og erstatte os for alle indtægter af ovennævnte lande og alle skader og pengebeløb, som vi og vore forgængere kongerne af Danmark har båret og udbetalt på grund af selve den voldelige tilbageholdelse og uretmæssige besiddelse, som de har gennemført og begået over for os og vore forgængere kongerne af Danmark. Men hvad nu hvis førnævnte frænder nu - som de tidligere har gjort under den antagelse, at nævnte område, Sønderjylland, skal regnes for deres retmæssige, arvelige og gamle fædrene len, og at de uforstyrret har haft det i deres besiddelse gennem år og dag og dag og år uden påkrav og klagemål - agter at fremføre vidner, vise, fastholde og forsvare, at dette er deres fædrene len, således at det rettelig tilhører dem? Hertil svarer vi: Nej! Dette synspunkt vil vi forsvare, hvor som helst det passer sig efter retten ifølge vort riges lov, fordi noget sådant er aldrig blevet tilstået af os eller af vore forgængere kongerne af Danmark. Vi og vore forgængere har hverken givet len eller landoverdragelse herpå til vore frænder af Holsten eller deres forfædre, hvilket heller ikke ville være i overensstemmelse med det udsagn i rigets skrevne ret, hvorefter ingen konge af Danmark eller nogen som helst anden i samme rige har ret til at overdrage et len, og hvorefter ingen i samme rige plejer at modtage sin arv som len. Og vi hævder, som retfærdigt er, at vore førnævnte frænder fra Holsten derfor ikke skal kunne drage fordel af bevisførelse, vidneførelse eller forsvar med hensyn til samme len imod os, sådan som de påstår herom; hvis de fremsætter dette, (vil vi afvise det), som følge af at i vort rige Danmark findes ingen lensret, og ingen kan retmæssigt nyde godt heraf, som det ses af allerede fremførte vidnesbyrd, og således som vi kan godtgøre i henhold til vort riges ret.

Fremdeles kan vi finde bevis i vore holstenske frænders, dvs. grev Heinrichs og grev Claus' åbne beseglede breve, i hvilke de selv indrømmer over for os, at de har modtaget Gottorp og flere andre slotte i førnævnte land Sønderjylland i pant på tro og love for en sum penge, må man antage. Heraf fremgår det tydeligt, hvorledes I kan se, hvilken grad af sandhed deres udsagn om det ældgamle fædrene len har; fordi, hvis det havde været deres fædrene len, hvorfor skulle de så have nødig at modtage det som pant på tro og love?

Og alle vore kongelige forgængere og styrere, lige fra den der forestod pantsætningen frem til os, har forsøgt at indløse pantet i henhold til loven og i henhold til den erklæring, de og vi har og har haft angående samme, hvilket vi kan bevise. Dette har vi imidlertid ikke været i stand til, eftersom de hele tiden har tilbageholdt pantet voldeligt, således som allerede vore forgængere fremsatte klager over med velvillighed, og igen og igen anmodede de om at indløse det i henhold til retten, og derfor er det kommet til krig og strid. Med sådanne retmæssige påmindelser og anmodninger til dem selv (om indløsningen), vil vi til hver en tid hævde, at det er os, der har retfærdigheden på vores side. Hvis vore førnævnte frænder skulle fremsætte nogen klage over os eller vore forgængere om en eller anden form for vold og uretfærdighed, hvordan de end gør det, og hvornår de gør det, (vær da opmærksom på) denne skrivelses førskrevne pantsættelser og tilliggender: For vi er af denne grund af den opfattelse, at vi ikke er retmæssigt forpligtet til nogen form for erstatning, fordi de selv i sådan en grad har påført vore forgængere og os anslag med voldelig tilbageholdelse og ulovlig besiddelse; det må dog være sådan, at man retmæssigt må bære, hvad som helst man har bragt på sig selv af straf, ulykke og skade, når man farer voldeligt frem i nægtelsen af retten.

Ligeledes klager vi over for jer, for såvidt som I er vores dommer, over den store krænkelse, vold og skade, som vore førnævnte frænder og deres forgængere har begået imod os og vores forgængere, kongerne af Danmark, hvad angår fredsbrud, røvertogter, brand og drab ud over det forhold, at de nægter at restituere det, der er voldeligt besat og i uretmæssig besiddelse. Angående disse fredsbrud, røvertogter, brandstiftelser og drab hævder vi, at en erstatning bør betales i henhold til domsafsigelse, således som ovenfor er skrevet.

For det første har deres forældre og forgængere, nemlig grev Gerhard og hans sønner, grev Heinrich og grev Claus hærget Danmarks rige med krig og strid i en grad, så 100 kirker og sogne den dag i dag ligger øde i Jylland. At det andetsteds i riget forholder sig ligeså, så det ville føre for vidt at beskrive - hvorfor vi skylder at begrænse omtalen af hint tab - vil I og alle andre retskafne mænd kunne indse. Ikke desto mindre, når vi i det mindste vil nævne det, så godt som vi i sandhed evner, er det fordi sandheden bekommer os vel; og fordi I således vil være bundet af den sandhed, vi beskriver, vurderer vi ikke desto mindre tabet og ansætter det til 4.000 lødige mark. Og I skal vide, at vor forgænger kong Valdemar, salig ihukommelse, i sin livstid havde følgende slotte i førnævnte land Sønderjylland i sin magt: Sønderborg, Nordborg, Kegborg, Brådeborg, Åbenrå, Haderslev og Tønder, hvilket vi godt kan bevise. Og på dette tidspunkt havde vore førnævnte holstenske frænders forældre ikke mere end Gottorp med tilliggender som pant i deres magt i førnævnte land. Det havde de, da kong Valdemar, salig ihukommelse, døde, men da påbegyndte vore frænders forgænger, grev Heinrich, og dennes broder, grev Claus, et angreb af så voldelig styrke, at de kom i besiddelse af førnævnte slotte og landområder på den tid, da selve riget lå forsvarsløst hen. Således, da der ingen konge var i riget, kom de i besiddelse af disse slotte og jorder uden nogen form for ret. Og hertil har de ingen overdragelse, intet len eller ingen arveret fra os eller vore forgængere førnævnte riges konger som foran som førnævnt, og vi kan og vil godtgøre dette med vort riges ret, nårsomhelst det bliver os retmæssigt pålagt.

Endvidere hændte det, at kong Kristoffer, salig ihukommelse, vor forgænger kong Valdemars fader, på tro og love overdrog Danmarks rige, dvs. slotte, byer og lande, til grev Johann af Holsten. Da selv samme Johann var forgænger for førnævnte frænder, og disse besidder hans gods som arvinger og efterfølgere med arveret; og eftersom selv samme grev Johann imod kong Kristoffers vilje tilbageholdt riget, slottene og landene i modstrid med det, der var blevet ham betroet, og i modstrid med, hvad han havde lovet; eftersom han slog Kristoffer ihjel, da denne forsøgte at genvinde sine slotte og land; eftersom førnævnte grev Johann tilbageholdt disse og riget så længe fra Kristoffers søn, kong Valdemar, at denne med magt og store udgifter måtte genvinde det; eftersom denne skade er så stor, at den knap lader sig gøre op (vi mener dog, at den løber op i en ydelse på 1 million lødige mark); eftersom dette forholder sig sådan, hævder vi, at retfærdigheden skal være således, at vore førnævnte frænder bliver holdt skyldige at udbedre os førnævnte skader i overensstemmelse med retten, eftersom de er førnævnte grev Johanns arvinger, og eftersom de besidder slottene og bør løfte byrden (i form af skadeserstatninger hidrørende herfra), således hvad som helst, der hører under retten på grund af ovennævnte overdragelse på tro og love, der blev førnævnte grev Johann til del.

Fremdeles med hensyn til skade og brud på freden og adelens frihed: Herom klager vi over for jer, vor dommer, og herfor begærer vi retfærdighed. Vore førnævnte frænder fra Holsten har personligt angrebet os og vore undersåtter med rov, brand og mord, og i den forbindelse skal følgende siges:

For det første nedbrændte og udslettede de Angel, hvilket vi og vore tjenere, høvedsmændene på Nyhus, Åbenrå, Haderslev, Trøjborg og på Tønder slot, der var personligt til stede, kan bevidne, og de angreb vort land Gerthadeo*, Bursao*, Lage* og Hams* og fremdeles mange andre territorier. Vi sætter skaden til 20 x 100 mark sølv. Og de modtog fremdeles Svavsted og Flensborg fra os inden for fredstid, om hvilke vi (er blevet lovet) skadeserstaning for 100.000 lødige mark sølv, og vi sætter vores lid til retfærdigheden, at de vil blive holdt skyldige at erstatte og godtgøre os skaden i overensstemmelse med retten, og de vil pådrage sig erstatningen for fredsbrud, og således som retten om fredsbrud fastsætter. Og vi anklager dem, hvorfor vi begærer retfærdighed, fordi de har skadet os uretmæssigt med drab og og tilfangetagelse af vore tjenere og mænd. Det beløber sig til 3.000 lødige mark sølv.

Fremdeles blev en vis Niels Schlett og adskillige andre med ham dræbt i Sønderborg i fredstid, og man stjal deres gods. Denne skade sætter vi til 3.000 mark.

Fremdeles forhandlede og tilvejebragte stæderne en toårig våbenhvile, således som det lader sig bevise. Inden for denne våbenhvile blev vore mænd og tjenere hr. Otto van dem Knop, hr. Eiler Rønnow og Claus van der Wisch frarøvet deres gods, hvilket skete med udgangspunkt i Gottorp, hvilken skade de selv sætter til 1.000 mark. Dette fredsbrud har vor frænde fra Holsten selv indrømmet, fordi dette var hans ordre og værk, og vi mener, at han selv bør holdes skyldig efter retten til at udrede straf og godtgørelse herfor i overensstemmelse med fredens ret; også selv om dette var blevet gjort uden hans ordre og tilskyndelse.

Fremdeles blev hr. Erik Krummedige frarøvet 60 heste inden for fredstid af holstenerne. Hestene var blevet erhvervet i fredstid, sådan som det lader sig godtgøre.

Fremdeles blev Peder Agdrup dræbt i Flensborg inden for fredstid.

Fremdeles stjal Bonde Belzendal, Hasenkop og deres medskyldige 4 heste fra Biskop Bos tjenere ved Slesvig.

Fremdeles stjal Claus van der Wisch' sønner og Hasenkop og deres medskyldige 36 høveder kvæg, okser, køer og heste, fra førnævnte biskop Bos fattige mænd i Vis Herred og disse blev ført bort til førnævnte Claus' hjem i … Ransthorpe*.

Fremdeles huggede Conrad van der Wisch benene af vor borger Troels Mortensen. Fremdeles stjal selvsamme person skibe og net fra fiskere, som han dræbte. Fremdeles berøvede selvsamme (Conrad) Troels Spensmit dennes kappe. Fremdeles stjal selvsamme kappen fra Claus Olufsen. Fremdeles sårede han Halen, Rades tjener, og Henning Rebslagers tjener. Fremdeles tog han Græsen og Jens Beker til fange og smed dem i stalden til hestene og køerne. Fremdeles tog han Jesse Brun til fange. Fremdeles bortrøvede han fra Wilhades søn og Bovek, Rodehamse og Korenpagen deres okser og heste, og således stjal han fra mange af vore borgere i Flensborg. Og samme Conrad var uophørlig åbenbar ven på Gottorp og i Slesvig på den tid, hvor han planlagde og gennemførte ovennævnte handlinger. I skulle således nok kunne regne ud, på hvis tilskyndelse dette blev gjort.

Fremdeles stjal Conrad Martensen kvæg fra vores tjener Henrik Rantzau.

Fremdeles klagede hr. Henrik Krummedige, at får og heste var blevet stjålet fra hans tjener, Gotskalk Larsen, og hvad som helst han havde i huset, og dette blev begået af en ved navn Jesse Jessen, (en ved navn) Erik Bundesen og deres hjælpere, som vi godt kunne nævne.

Fremdeles blev en anden fattig mand ved navn Jesse Vognsen berøvet alt sit gods fra sit hjem, hvilket blev begået af samme flok, og de førte dette gods bort til Søndergøs herred og til Ejdersted, og her var de åbenbare venner og ligeledes andetsteds, medmindre vor frænde har noget andet at fremsætte.

Fremdeles klager hr. Eiler Rønnow, at hans ven var blevet dræbt foran ham af Claus Tidinghusen, da vor frænde fra Holsten var personligt til stede på gerningsstedet.

Fremdeles klager hr. Morten Jensen over, at en af hans tjenere var blevet dræbt inden for en våbenhvile, og Jürgen van Qualen og Hasenkop berøvede ham en hest af 50 lybske marks værdi.

Fremdeles tog en hr. Detleff Rixstorp 3.000 (!) okser fra en af vore borgere ved navn Otto. Han sagde, at han ville betale, hvilket imidlertid ikke er sket.

Fremdeles frarøvede man i hemmelighed vore folk en kanon fra Slesvig inden for en våbenhvile. Dette blev gjort med vold. Vi hævder, at vor frænde var medvidende herom, selv om han ikke har haft kanonen i sin magt, og vi anmoder om retfærdighed, for så vidt som de bør være forpligtet til at give os kanonen tilbage, da der dog herskede fred imellem os.

Fremdeles angreb vor frænde fra Holsten aggression vort Frisland, som vi har haft i vor magt, inden for en fastsat fred. Han udøvede pression og pålagde hvert hjem en skat på et pund engelsk skilling.

Fremdeles blev køer stjålet ved Flensborg under en våbenhvile. Endskønt det siges, at (kun) Paul Dosenrode begik røveriet, red gerningsmændene fra Holsten og tilbage igen, og de var i vor frændes brød og i herrernes tjeneste. De havde godt 60 heste på det tidspunkt, hvor dette fandt sted, således som det lader sig godtgøre.

Fremdeles blev vor tjener Claus Då berøvet alt, hvad han havde i sit hjem og i sin gård, hvilket han kan godtgøre; samme bande (der red fra Holsten og tilbage igen) begik udåden.

Fremdeles på samme tidspunkt blev en mand fra Flensborg ved navn Claus Clemer berøvet alt sit gods og sine købmandsvarer i Sønderborg by. Og de, som gjorde dette, var tjenere på Gottorp og i Slesvig, hvilket han selv kunne huske.

Fremdeles blev på samme tid de fra Flensborg berøvet 11 fade sild i Wogenstad og hvad de i øvrigt havde mere af gods. Samme bande begik udåden.

Fremdels blev Morten Wussen berøvet sine skovheste. Dette gjorde Gekhofft og Hasenkop og deres bande, som også var tjenere i Holsten. Og de førte hestene bort til dette land, hestene som udgjorde en værdi af 300 lybske mark.

Fremdeles blev Henrik Sture berøvet to heste, hvilket Paul Dosenrode også gjorde. Fremdeles blev Claus Då nu for anden gang berøvet heste og ydermere, hvad som helst han havde i sit hjem. Fremdeles blev to af ribebiskoppens og Erik Nielsens tjenere taget til fange, og to heste blev dem berøvet, som de skulle være redet til forhandlinger i Slesvig på. Dette gjorde Paul Dosenrode.

Hvis vor frænde vil benægte førnævnte fredsbrud og skyde dem fra sig, vil vi derimod stå fast på det, der er ret, fordi alle fredsbrud kan bevises med vidner, således at vi kan godtgøre alle disse voldshandlinger, som det påhviler os ifølge retten.

Fremdeles klager vore folk og tjenere også over vor førnævnte frænde fra Holsten, for det første Erik Krummedige, hvem han skylder 1.000 mark, som han har indløst til kreditorerne selv, hvorfor Erik pådrog sig tab.

Fremdeles klager hr. Eiler på vegne af sin broder hr. Tønnes sønner og på egne vegne over 3.000 mark, om hvilke han kan fremvise sandt vidnesbyrd, at summen skyldes med rette. På samme måde klager hr. Otto van Knopp over, at holstenerne forholder ham 1.500 mark, som han i fredstid har betalt til deres kreditorer.

Fremdeles tilbageholder de også 1.500 mark fra Reiner Sehesteds sønner, angående hvilke vi også på vegne af vore tjenere og mænd har anmodet vor førnævnte frænde om ret.

Hvert og et af alle disse klagepunkter har vi førnævnte kong Erik fremsat, og vi har fastslået dem retmæssigt i jeres nærvær, førnævnte nådige fyrste hr. Heinrich, I som skal skille os og vore frænder ved retten, i og med I er blevet sendt til os i egenskab af fuldmægtig og sand dommer, man er blevet enig om fra begge sider. Hvis nogen måtte have noget at sige imod førnævnte; hvis vedkommende ville vurdere, at de anklageskrifter, som vi og vore frænder har gensidigt til hinanden, bør afgøres efter en anden ret end den danske, således som ovenfor skrevet, svarer vi til dette, at sagen ikke bør afgøres ved nogen anden ret end vort riges ret, således som ovenfor skrevet, og således som vi i vort for jer fremlagte anklageskrift er forblevet ved. Dette følger af, at stridighederne og krigshandlingerne er opstået inden for vort rige og Danmarks riges jurisdiktion, og eftersom slotte, herreder og sogne og dalstrøg, for hvis uretmæssige besiddelse vi anklager vore førnævnte frænder, befinder sig her. Det følger også af, at I befinder jer i nærværende riges jurisdiktion, hvor I derfor vil have (det nødigt) at afsige kendelse i overensstemmelse med sådan ret, som er vor og vort riges ret, i henhold til vort anklageskrift og forsvarsskrift, dvs. i overensstemmelse med retten her, hvor vi har stillet os til rette hos jer med tiltro til retfærd over for os, fordi dette er den nedskrevne og stadfæstede ret i hele riget og har været det siden hedenold. Hvad man bør dømme, følger af beliggenhed, arvegang og tilliggende dalstrøg i denne jurisdiktion, i hvilken disse befinder sig. I tilfælde af, at vor modpart nægter os vores, og dette er for at han kan forsvare sin ret, og han ikke vil ud med, hvornår han vil stå til rette, selv om vi ikke gør noget lignende i den nuværende sag, og selv om vi ikke skyder noget fra os, forbeholder vi os ret til alt, som vi kan forbeholde os ret til og bruge med rette, og også angående dette kan vi godtgøre det med åbne breve, som vi har kunnet fremvise, således som det førhen blev aftalt imellem os, og af hvilket begge parter har givet deres anerkendelse, at vi skulle sammenstille alt, hvad den ene havde at anklage den anden for, ifølge dansk ret. Vi anmoder om, at vi kan nyde den ret, som vi kan bevidne med beseglede breve.

Hvis et eller andet andet af det ovenfor nævnte er blevet fremlagt eller forklaret jer af os fra begge sider, der gør, at I ikke kan skille os ved retten – hvilket vi dog helst ser – da håber vi dog, at I vil nå frem til en retfærdig løsning for os, eller at I vil gøre, som det er blevet fremsat, nemlig at sende os begge parter videre til førnævnte vor herre den romerske konge med den forståelse, som I har forhandlet med os begge parter, og således som I har anerkendt i de beseglede breve, som begge parter har udsendt herom; således vil vi med glæde stille os til rette i denne sag hos samme vor herre, hr. romernes konge og så videre, til at skille os ved retten på enhver måde i overensstemmelse med den måde, vi har stillet os til rette for jer og ifølge sådan ret, som I burde skille os ved. Kendelsen skal falde til den tid og på det sted, hvornår og hvor den højeste ret skal afsiges, således som I allerede har sagt til begge parter, og som det fremgår klart af jeres beseglede breve. Ikke desto mindre betinger vi os, at alles anklager og forsvarsskrifter fremlægges, så mange gange det synes os nødvendigt, og hvornår det synes os nødvendigt ud fra retten imod vore førnævnte frænder angående det, de måtte have at sige i ord og på skrift imod os, på hvilket det vil være nødvendigt at svare. Givet på Helligtrekongers dag i Flensborg år 1423 under vort segl.

Hertil er fæstnet det kejserlige segl.