forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Johanni episcopo Ostiensi, s. Romane ecclesie vicecancellario.

Vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos dilectus filius [Palno Daa canonicus Ripensis] fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad gratiam liberales).

Cum itaque Andreas Jacobi canonicus Slesvicensis canonicatum et prebendam ecclesie Slesvicensis ac preposituram in Wydha in eadem ecclesia, quos obtinet, sponte resignare proponat, nos fraternitati tue mandamus, quatenus resignationem hujusmodi a dicto Andrea vel procuratore suo, si eam in tuis manibus facere voluerit, auctoritate nostra hac vice dumtaxat recipias eaque per te recepta canonicatum et prebendam ac preposituram, que dignitas non tamen major post pontificalem in dicta ecclesia existit, et cui cura imminet animarum [omnium fructus 8 mr.], cum illos per resignationem hujusmodi vacare contigerit, Palnoni Daa canonico Ripensis diocesis auctoritate nostra conferas, non obstantibus quod idem Palno canonicatum et prebendam Ripensis [fructus 4 mr.] obtinet et nos dudum sibi de canonicatu cum reservatione prebende ac dignitatis personatus administrationis vel officii Arusiensis ecclesiarum, etiam si dignitati personatui administrationi vel officio hujusmodi cura immineret animarum, et ad illam illum vel illud consuevisset quis per electionem assumi, dummodo dignitas ipsa major post pontificalem non existeret, vacantium tunc vel vacaturorum per alias nostras litteras gratiose providimus.

Volumus autem, quod, quamprimum idem Palno vigore presentium dicte prepositure possessionem fuerit pacificam assecutus, eedem alie littere nostre et processus habiti per easdem quoad dignitatem vel personatum aut cum cura administrationem vel officium hujusmodi extunc sint cassa et irrita nulliusque roboris vel momenti.

Datum Rome id. aprilis anno 6.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.