Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Episcopo Arosiensi.
Sedes apostolica pia mater recurrentibus ad eam cum humilitate filiis post excessum libenter se propitiam exhibet et benignam.
Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Petri Bundonis presbiteri
Slesvicensis diocesis petitio continebat, quod, vacante olim
parrochiali ecclesia in Gelting dicte diocesis per liberam
resignationem Nicolai Petri de illa,
Quare pro parte ipsius Petri nobis fuit supplicatum, ut eum ab excommunicationis et aliis sententiis, quas propterea incurrit, absolvere necnon cum eo super irregularitate, si quam hujusmodi sententiis ligatus divina officia celebrando vel immiscendo se illis contraxit, dispensare ... dignaremur.
Nos igitur .... fraternitati tue .. mandamus, quatenus prefatum Petrum, si hoc petierit, ab excommunicationis et aliis sententiis predictis auctoritate nostra hac vice dumtaxat absolvas in forma ecclesie consueta, injunctis inde sibi pro modo culpe penitentia salutari et aliis, que de jure fuerint injungenda, omnemque inhabilitatis et infamie maculam per eum quomodolibet premissorum occasione contractam eadem auctoritate nostra penitus aboleas ac secum super irregularitate, si quam hujusmodi sententiis ligatus officia divina, non tamen in contemptum clavium, celebrando aut immiscendo se illis contraxit, eadem auctoritate dispenses.
Volumus autem, quod dictus Petrus dictam ecclesiam exnunc realiter et omnino dimittat.
Datum Rome 3. non. maji anno 6.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.