Tekst efter A.
Omnibus presens scriptum cernentibus Iwarus Thordonis canonicus Ripensis salutem in Domino ♦
Noverint universi presentes et futuri quod recognosco me meosque heredes honorabili viro domino Nicholao Syøbo canonico Ripensi in . liiɉ. nobulis anglicanis antiquis mihi amicabiliter concessis teneri et esse veraciter obligatum pro quibus quidem . liiɉ . nobulis prescriptis sibi omnia bona constructa et desolata nil penitus exceptum in parochia Emerloff sita inpignero per presentes obligans me et heredes meos ipsi domino Nicholao Syøbo eaque bona mea prescripta ab impetitione cujuscunque pro pignoribus liberare ac ipsorum bonorum fructus et redditus sine prefati domini Nicholai voluntate et consensu nullatenus sublevare ♦
In cujus rei testationem sigillum meum una cum sigillis discretorum virorum Joseph Jenssøn proconsulis Lydikini Hartlefssøn et Petri Faderssøn consulum Ripensium presentibus esse appensam ♦
Datum anno domini mo cdxxiii feria quarta infra octavam ascensionis domini
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.