Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
.. Cum Wernerus Gosler thesaurarius ecclesie Caminensis ratione dicte thesaurarie, que ab aliquibus dignitas et forsan curata, ab aliquibus vero simplex officium reputatur, quam obtinat, obstante guerra, que diu viguit inter episcopum et capitulum ecclesie Caminensis et quondam Bugslaum ducem Pomeranie et nunc viget inter eosdem episcopum et capitulum et dominum Ericum regem Dacie patruum dicti quondam Bugslai, occasione cujus guerre canonici et ceteri beneficiati ejusdem ecclesie ab eadem ecclesia per dictum quondam Bugslaum expulsi et fructibus prebendarum et beneficiorum suorum spoliati apud ipsam ecclesiam residere penitus perhorrescunt, cum apud eandem ecclesiam dumtaxat nonnulli prophani per dictos quondam Bugslaum et regem Dacie modernum ad prebendas et dignitates ac cetera beneficia intrusi, qui non obstante ecclesiastico interdicto, cui dicta ecclesia Caminensis diu vigore processuum apostolicorum supposita extitit, continue prophanati sunt, resideant de presenti, nequit idem Wernerus commode ad sacros ordines eidem thesaurarie forsan debitos se facere promoveri.
Supplicat s. v. idem Wernerus, qui in minoribus ordinibus dumtaxat constitutus existit, quatinus premissis attentis sibi concedere, ut ratione thesaurarie predicte, etiam si dignitas curata foret, hinc ad triennium ad aliquem ex sacris ordinibus se promoveri facere minime teneatur nec ad recipiendum ordines hujusmodi dicto triennio durante a quoquam invitus coartari valeat, misericorditer indulgere dignemini.
Paratus est enim idem Wernerus dictos ordines suscipere, quam cito guerra et controversia hujusmodi sedata, et ecclesia ipsa pristine paci et libertati fuerit restituta....
Fiat. O.
Datum Rome kal. junii anno 6.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.