Tekst efter A.
Omnibus presens scriptum cernentibus Petrus Jacobi dictus Lale presbyter salutem in domino . ♦
Noverint universi presentes et futuri quod recognosco me honorabili viro domino Ascero Johannis presbytero latori presencium in sex marcis argenti in albis sterlingis bone monete et dative racione veri mutui inter nos amicabiliter facti teneri et esse veraciter obligatum . ♦
Pro quibus sex marcis argenti dicto domino Ascero . quatuor meas tabernas cum fundis earum et pertinenciis suis quibuscumque nullis penitus exceptis . michi jure hereditario post mortem dilectorum meorum parentum patris scilicet et matris Jacobi Lale et Trydæ pie memorie legaliter advolutas et in parochia sancti Petri Haffnis inter curiam ejusdem domini Asceri Johannis et cimiterium ecclesie sancti Petri contigue situatas inpignero per presentes sub condicionibus infrascriptis ♦
Primo quod idem dominus Ascerus fructus et redditus de dictis quatuor tabernis annuatim sublevet donec per me vel heredes meos ab ipso vel heredibus suis pro dictis sex marcis argenti in bonis et albis sterlingis ut premissum est totaliter redimantur in sortem principalis summe minime computandis ♦
Item quicquid prefatus dominus Ascerus Johannis in ipsis tabernis renovari seu meliorari fecerit . in sepibus . tecturis . sive parietibus exceptis aliis edificiis in dictarum tabernarum fundis amplius construendis hoc secundum arbitrium quatuor virorum discretorum utrimque sumendorum realius estimetur ac totum una cum capitali summa ipsi prescripto domino Ascero vel suis heredibus per me vel heredes meos sine omni scrupulo dampno vel interesse integraliter persolvatur ♦
In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis virorum nobilium videlicet domini Absolonis Andree de Fwglesank militis Ivani dicti Foss justitiarii regni Dacie Johannis Jacobi carnificis . swageri mei et Petri Nicolai villanorum Haffnensium presentibus est appensum ♦
Datum Haffnis anno domini mo cdxxiiio in vigilia sancti Johannis baptiste ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.