forrige næste

Tekst efter Aa.

Universis presentes litteras inspecturis seu audituris Johannes Dei gratia episcopus Roskildensis salutem in Domino. ♦

Noverint universi tam presentes quam futuri, quod recognoscimus nos per presentes, honorabilibus viris dominis decano totique capitulo nostro Roskildensi, certis causis et necessitate svadentibus, videlicet pro sumptibus et expensis per nos versus partes Alemannie et remotius si contingat, in negotiis regni et ecclesie cum serenissimo principe ac domino nostro gracioso, domino Erico Dacie Svecie Norvegie Slavorum Gothorumque rege et duce Pomeranie pronunc faciendis, in quingentis marchis Lybicensibus nobis per prefatum capitulum mutuatis, in albis sterlingis bonis et ita legalibus et dativis sicut fuerunt albi sterlingi antequam cuprei sterlingi moderni cudebantur, computando videlicet quatuor sterlingos pro uno solido Lybicensi, aut in albis Sundensibus bonis, moneta Sundensi concava hinc excepta; teneri et esse veraciter obligatos, infra festum sancti Martini, computando a festo beati Martini proxime futuro ad sequens festum beati Martini post unum annum per nos integraliter persolvendis. ♦ Pro quibus quidem quingentis marchis Lubicensibus, dicto capitulo nostro omnia bona nostra in Tuza una cum molendino ibidem, necnon omnia bona nostra in Ællorp, cum omnibus et singulis dictorum bonorum pertinentiis, nullis exceptis, impigneramus libere et de facto per presentes, tali mediante conditione, quod si quod absit, dicte quingente marche prefato capitulo nostro infra prenotatum terminum, per nos aut successorem nostrum in prescripta moneta non fuerint integraliter persolute, extunc dictum capitulum prefata bona, videlicet Tuzæ cum molendino ibidem et bonis nostris in Ællorp, cum omnibus dictorum bonorum pertinentiis sub sua ordinatione loco pigneris libere recipiat, et habeat fructus, et redditus inde levet, in sortem principalis debiti minime computandos: sed ratione dampni et interesse pro bonis capituli alibi pro premissa summa impigneratis, pensio et redditus dictorum bonorum memorato capitulo libere cedant, sine reclamatione nostra aut nostrorum successorum, donec prefata bona pro predicta quingentarum marcharum summa per nos aut successores nostros, in moneta qua supra, de dicto capitulo legaliter redimantur. ♦

In cujus rei testimonium, secretum nostrum, una cum sigillis dilecti capituli nostri Hafnensis, necnon venerabilium virorum, dominorum Jacobi de Schoucloster et Mathei de Æblholt abbatum, presentibus est appensum. ♦

Datum anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimo tertio, octava visitationis beate Marie virginis gloriose.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.