forrige næste

Tekst efter Aa.

Omnibus presens scriptum cernentibus ♦

Clawes Gynterssøn . tam ex parte sui quam ex parte fratris sui minoris videlicet Thome Gynterssøn . Libbertus Gynterssøn . et Johannes Gynterssøn salutem in domino sempiternam ♦

Ex quo venerabilis vir . dominus Folquinus bone memorie patruus noster . quondam prepositus Lundensis . ad sanctam Lundensem ecclesiam pia donatione affectus . altare quoddam ob remedium animarum <sue> ac parentum propinquorumque suorum, in honorem sanctissimi corporis Jhesu Christi in eadem ecclesia erexerat . fundaverat . et dotaverat . scotatis ad hoc licet non manu traditis . omnibus et singulis bonis suis immobilibus que habebat et quia idem prepositus . bona ipsa quo ad possessionis usum et fructum . usque ad obitum suum sibi retinuit . nec ea persone dicti altaris sicut in scotacione moris est . ad manus tradidit libere ordinanda ♦

Nos vero ex predictis occasionem elicientes quod videlicet dicta scotatio non potest secundum leges patrie . vigore subsistere . cum ex ea non fuerit . dictorum bonorum subsequta tradicio manualis . ♦

<Nobis> vero coram . reverendissimo in Christo patre ac domino domino Petro archiepiscopo Lundensi <ac> venerabili capitulo suo . necnon in placitis generali ac aliis municipalibus terre Scanie desuper eviccione dictorum bonorum intentantibus ac sepius moventibus questionem idem dominus archiepiscopus . considerato quod prefata bona per pretactum modum de dicto altare verisimiliter possemus evincere . assumptis ad hoc una secum aliquibus de capitulo intendebat taliter disponere ut et prepositus prefatus jam post mortem suam per demolicionem suo pio proposito totaliter non frustraretur . nosque heredes ejusdem . porcionibus nobis debitis quo ad immobilia . tamquam ex hereditati totaliter non fraudemur . ♦

Quare de premissorum bonorum scotatione inter nos et personam altaris predicti per amicabilem composicionem ac perpetuam concordiam . duxit taliter paciscendum . ut videlicet nos . jure hereditario bona scilicet . unam curiam in Arløff . unam in Høstæsløff et unam in Wirkye . cum curia quam quondam habuit Johannes Benechini Lundis . ac ceteris bonis in Falsterboodhe et Skanør / que prefatus prepositus possidebat . adeamus . recipiamus et agnoscamus . perpetuo possidenda . bona vero . videlicet una curia lapidea in Malmøgis contigua domui fratrum minorum ad partem occidentalem ibidem . una curia in Tornæheret in Nøbele prope Lundis . cum tribus bodis quas idem prepositus de Magno Baad et Trugillo Beyntssøn presbitero . emit in parrochia ecclesie minoris beate virginis situatas . cum perpetuis possessione et proprietate . apud dictum altare remaneant . per personam altaris qui nunc est vel qui pro tempore fuerit . libere ordinanda . salvo semper nobis et heredibus nostris . recta linea descendentibus . jure patronatus . personam videlicet ydoneam ad dictum altare . quociens oportunum fuerit . presentandi . ♦

Nos vero hujusmodi compositioni . concordie et pacto . habita super hiis deliberacione matura consentimus . ipsa omnia prout premittitur et sicuti per prefatum dominum archiepiscopum quoad articulos in presentibus literis contentos ad pactum redacta sunt . rata et grata perpetuis temporibus habituri ♦

In quorum omnium evidenciam . sigilla nostra . una cum sigillis nobilium virorum . videlicet . domini Johannis Griim militis Magni Baad justiciarii placiti generalis Scanie et Petri Nicolai de Ascerthorp . armigeri . presentibus sunt appensa . ♦

Datum Lundis anno domini mcdxxiii in profesto beate Margarete virginis gloriose.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.