forrige næste

Tekst efter Terpager l.l.

Universis et singulis presentes literas visuris seu audituris. Johannes Righæ prespyter (!) salutem in domino.

Notifico presentibus et futuris quod mente sanus racionisque compos ob remedium et salutem anime mee parentumque meorum do lego et deputo pro anniversario meo per vicarios chori Ripensis cum vigiliis et missis pro ut moris est perpetuo tenendo proxima altera die postquam canonici anniversarium meum tenuer<i>nt cupream sartaginem braxatoriam magnitudinis ix lagenarum pro nunc valentem duas markas lybecensis monete currentis et dative pro annua pensione.

Que quidem pensio post decessum meum sic distribuatur. ♦ primo ad vicarios chori iiiior sol. sterl. ♦ Item ad fabricam ecclesie beate Marie virginis cathedralis i sol. sterl.

Residuum vero pensionis in usum et reparacionem predicte sartaginis fideliter reservetur per discretos viros sacristam et notarium chori qui pro tempore fuerint. quos predicte sartaginis provisores et procuratores volo esse. ipsos in domino intime exorans quatinus in hujusmodi procuratorio ita fideles providos et discretos se exhibeant. sicuti coram judice summo voluerint respondere.

In cujus rei testimonium sigillum meum una cum secreto capituli et virorum discretorum videlicet Tychilicnini (!) Thetlaui. Nicolai Friis et Jacobi Dyeghæ presentibus est appensum.

Datum anno domini mo cdo xxo tertio in profesto beati Michaelis archangeli.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.