forrige næste

Tekst efter Aa1

In nomine domini amen. Anno nativitatis ejusdem MCCCCXXIIII, indictione secunda, papatus vero sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Martini divina providencia pape quinti anno VII, regnante serenissimo et invictissimo principe et domino nostro, domino Sigismundo dei gracia Romanorum rege semper Augusto ac Ungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. rege gloriosissimo, die vero mercurii XV marcii, illustrissimus princeps et dominus, dominus Ericus dei gracia Dacie, Swecie et Norwegie etc. rex in mei Antonii notarii et testium infrascriptorum presencia omni jure, modo et forma, quibus magis et melius potuit, fecit, constituit et ordinavit suos veros, legitimos et indubitatos procuratores, nuncios speciales, strenvos, magnificos et egregios dominos, dominos Ericum Krumedike magistrum curie sue regalis, Absolonem Petri militem, Olawum Jonsson scutiferum et militarem ac Johannem Petri canonicum Lundensem et Roskildensem ipsius domini regis cancellarium presentes et sponte suscipientes et quemlibet eorum in solidum, ita quod non sit melior condicto occupantes, sed quod unus eorum receperit, alter nichilominus prosequi valeat et finire ad comparendum et se personaliter presentandum coram commissario seu commissariis constitutis per serenissimum et invictissimum principem et dominum nostrum, dominum Sigismundum, regem prefatum, supremum judicem, superarbitrum et potentem pronunciatorem nominatum et electum ab illustrissimo principe domino, domino Erico dei gracia Dacie etcetera rege prefato parte ex una, et illustribus principibus Hinrico, Adolfo et Gherardo ducibus Sleswicensibus et comitibus de Holsten etc. parte ex altera, per literas ipsarum parcium, hinc inde datas et sigillatas, de et super certis litibus, causis et questionibus ac dissensionibus inter se exortis, causa et accione terre dicte Jutlande, Gottorpe, Silve Danice, Alsen terrarum et districtuum Frisonicarum aliarumque terrarum, insularum et terre Ymbrie cum omnibus eorum pertinenciis et limitibus ac nonnullorum aliorum, prout in ipsarum parcium literis contineri dixit. Et coram ipso commisso vel commissariis litem causam et questionem predictam seu lites, causas et questiones predictas prosequendum et procedendum et alia faciendum, prout in ipsa commissione per omnia continetur, usque ad diffinitivam sententiam exclusive, citaciones quaslibet petendum et fieri faciendum, terminos et loca eligendum et eligi ac statui petendum, testes, instrumenta, documenta, privilegia, literas, scripturas et quelibet genera probacionum inducendum, exhibendum, producendum et dandum, ac induci, exhiberi, produci et dari videndum, opponendum et contradicendum, et ipsorum testium juramenta prestari faciendum et videndum, attestacionibus et dictis testium partis adverse et eorum personis opponendum et excipiendum, copias petendum et recipiendum, et quelibet crimina et defectus proponendum opponendum et allegandum et probandum, et ad predicta vel aliquid eorum unum procurare vel plures substituendum et surrogandum ac eciam revocandum, presenti mandato nichilominus in suo robore permanente; et generaliter ad omnia et alia singula faciendum, gerendum et procurandum, que ad predicta pertinent, et in quibus ea fieri et explicari non possent. Dans eisdem procuratoribus in solidum et substituendum ab eis vel altero eorum plenam potestatem ac plenum et liberum mandatum, promittens viro Antonio notario infrascripto tanquam persone publice, stipulanti et recipienti pro omnibus et singulis, quorum interest vel intererit, se firmum, ratum et gratum habiturum totum et quicquid fecerint in predictis et contra non faciet vel veniet sub obligacione bonorum suorum omnium. Actum Cracovie regni Polonie in Camera domus residencie ipsius domini regis Dacie, posita in circulo ipsius civitatis, presentibus ibidem illustribus, magnificis et venerabilibus dominis Barnym duce Stetynensi et de Wolgast et principe Ruye Harmunzio comite de Ewersten Nougard et Johanne preposito Caminensi, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. Ego Anthonius Bartholomeus Franchi de Pisa notarius publicus apostolica et imperiali etccetera.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.