Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Archiepiscopo Lundensi et episcopo Ottoniensi.
Inter solicitudines varias
Sane pro parte Erici regis Dacie nobis nuper exhibita petitio continebat, quod, licet nos dudum de persona Henrici episcopi Slesvicensis ecclesie Slesvicensi tunc vacanti duxerimus providendum ..., tamen postmodum ecclesia ipsa per incuriam et impotentiam dicti episcopi, qui, sicut nobis asseritur, adeo senio confractus ac caligine visus oculorum oppressus et alias viribus sui corporis destitutus existit, quod vergente deorsum ipsius conditione corporea, que incurabilis morbi instar est, deinceps administrationem ejusdem ecclesie utiliter exercere nequit de cetero per se ipsum, in suis facultatibus et redditibus est plurimum diminuta ac gravia in spiritualibus et temporalibus quotidie patitur detrimenta, et de gravioribus imposterum verisimiliter formidatur, nisi super hoc per sedem apostolicam provideatur.
Quare pro parte ejusdem regis asserentis, quod Ericus Dozenrodhe archidiaconus predicte ecclesie per consanguineorum et amicorum suorum assistentiam, spiritualium providentiam, circumspectionis industriam aliaque virtutum dona, quibus eum illarum largitor dominus insignivit, prefato episcopo in administratione predicta salubriter assistere dictamque ecclesiam ac ejus jura et bona preservare a noxiis et, si qua forsan ex eisdem bonis et juribus deperdita, distracta vel alias quomodolibet alienata fuerint, faciliter recuperare poterit, nobis fuit supplicatum, ut prefatum archidiaconum eidem episcopo pro ipsius ecclesie felici regimine in coadjutorem deputare dignaremur.
Nos igitur, periculis et damnis, que ex premissis evenire possent, precavere ac eidem ecclesie, ne propter premissa in hujusmodi suis bonis et juribus ledatur aut in eisdem spiritualibus et temporalibus detrimenta sustineat, sed ut salubriter gubernetur et preservetur a noxiis, salubriter providere cupientes, ac sperantes, quod dictus archidiaconus ex fructuosis suis operibus, sicut in ejus bonitate confidimus, hoc sciet et poterit gratia sibi assistente divina salubriter adimplere, de premissis tamen omnibus plenam notitiam non habentes, fraternitati vestre mandamus, quatenus de premissis omnibus auctoritate nostra vos diligenter informetis et, si premissis per vos diligenter consideratis ex illorum dispositione et qualitate id utile fieri vobis videbitur, eundem archidiaconum [in] coadjutorem prefati episcopi usque ad beneplacitum dicte sedis auctoritate predicta deputetis sibique hujusmodi coadjutorie officium in eisdem spiritualibus et temporalibus exercendi unacum cura et administratione dicte ecclesie eadem auctoritate concedatis plenam potestatem, ita quod ipse archidiaconus, quotiens ipsum hujusmodi beneplacito durante dicti officii exercitio contigerit insistere, sumptuum, quos propterea eum subire oportebit, ab eadem ecclesia et ejus bonis juxta ipsorum facultates subsidium recipere valeat moderatum, alienatione tamen quorumcunque bonorum immobilium et pretiosorum mobilium dicte ecclesie sibi penitus interdicta, facientes eidem archidiacono a capitulo ecclesie predicte et clero Slesvicensi ac aliis subditis obedientiam et reverentiam debitas et devotas necnon a vasallis prefate ecclesie in hiis dumtaxat, que ad hujusmodi coadjutorie officium pertinent, illo durante consueta servitia et alia jura ab eis debita integre exhiberi ...
Volumus autem, quod prefatus episcopus, quam diu ipsi ecclesie presederit, ipseque
archidiaconus officium coadjutorie hujusmodi exercuerit, juxta pontificalis dignitatis
decentiam et, prout ipsius ecclesie suppetent facultates, decenter et honeste tractetur
et
de necessariis pro statu suo decenter tenendo congrue provideatur eidem, quodque prefatus
archidiaconus, si ipsum vigore presentium in hujusmodi coadjutorem per vos deputari
contigerit, de gestis et administratis per eum in hujusmodi coadjutorie officio teneatur
eisdem capitulo alias juxta formam constitutionis Bonifacii pape VIII
reddere rationem necnon, antequam hujusmodi coadjutorie officium incipiat exercere,
de
illo prudenter et fideliter exercendo fidelitatis debite in vestris manibus prestet
corporaliter juramentum juxta formam, quam sub bulla nostra mittimus interclusam;
formam
autem juramenti, quod dictus archidiaconus prestabit, nobis de verbo ad verbum per
ejus
patentes litteras suo sigillo signatas per proprium nuntium quantocius destinare
Datum Rome kal. aprilis anno 7.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.