forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Ulrico electo Arusiensi.

Cum nuper ecclesie Arusiensi episcopi regimine destitute de persona tua nobis et fratribus nostris ob tuorum exigenciam meritorum accepta auctoritate apostolica duxerimus providendum preficiendo te illi in episcopum prout in nostris inde confectis litteris plenius continetur / nos ad ea que ad tue comoditatis augmentum cedere valeant favorabiliter intendentes tuis supplicacionibus inclinati / tibi ut a quocumque malueris catholico antistite graciam et communionem apostolice sedis habtente munus benedictionis recipere valeas ac eidem antistiti ut munus preddictum autoritate nostra impendere libere tibi possit plenam et liberam concedimus tenore presencium facultatem ♦ Volumus tamen quod idem antistes qui tibi prefatum munus impendet postquam illud tibi impenderit a te nostro et Romane ecclesie nomine fidelitatis debite solitum recipiat juramentum juxta formam quam sub bulla nostra mittimus introclusam ac formam juramenti quod te prestare contigerit nobis de verbo ad verbum per tuas patentes litteras tuo sigillo signatas per proprium nuncium quantocius destinare procures ♦

Datum Rome apud ss. Apostolos 6. kal. junii anno 7.

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.